BCCCAP00000000000000000000547

204 DE DEO TRINO, th. 22, n. 376-378 376. Nota Bene.-Citari solent in praesenti aliqui maximi Doctores, ut Stus. Anselmus, Richardus et Hugo a Sto. Victore, Henricus Gan– davensis, inter adversarios nostrae theseos; at ab aliis theologis be– nigne interpretantur, eo quod praedicti Doctores non agerent de de– monstratione rationali apodíctica, sed tantum probabili et convenienti; posset enim, juxta hanc interpretationem, probari convenientia. non vero necessitas (8). 377. Censura.-Est doctrina saltem theologice certa, quatenus per– fecte deducitur ex revelata doctrina de existentia mysteriorum, qua-e doc– trina definita fuit in Concilio Vaticano: «Divina mysteria suapte natura intellectum creaturn sic excedunt, ut etiarn, revelatione tradita, et fíele suscepta, ipsius tamen fidei vela– mine contecta et quadam quasi calígine obvoluta rnaneant, quamdiu in hac vita mortali peregrinamur a Domino» (9). «Si quis dixerit, in revelatione divina nulla vera et proprie dicta mysteria contineri, sed universa fidei dogmata posse per rationem rite excultam e naturalibus princjpiis intelligi et demonstrari, a. s.» (10). 378. Probatur. a) Ex auctoritatc.-Concilium vaticanum d€clarat adesse in R€velatione veritates ita in Deo absconditas ut earum existen– tia sine revelatione cognosci non possint, et post revelationem existentiae, earum natura sive quidditas nobis impervia maneant. Atqui SSma. Tri– nitas, omnibus fatentibus, utpote ad intimam vitam Dei pertinens, est mysterium omnium altissimum. Ergo. Prob. majar.: Ex canone supra citato Conc. Vaticani. Prob. minar.: ex auctoritate Patrum. Gregorius Nyssenus: «Nullo sermone declarari potest ineffabi.lis pro– funditas mysterii» (Trinitati~) (11). Stus. Hieronymus: «De mysterio Trinitatis recta conjessio est igno– ratio scientiae» (12). Probatur. b) Ex Sacra Scriptura.-«Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cut voluerit Filius revelare» (13). «Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei ... Quae Dei sunt. nema cognovit nisi Spiritus Dei» (14). Ex quibus testimoniis sic licet argumentari: Sacra Scriptura disserte testatur nemin-em sine revelatione cognos– cere Patrem et Filium (ideoque tres divinas personas, propter eamdem rationem); solum Spiritum Sanctum vitam intimam Dei scrutari. Atqul haec omnia falsa ess-ent si mysterium Trinitatis posset solis viribus na– turalibus demonstrari Ergo ... (8) STUS. ANSELMUS, Monol., Praef.; PL., 158: 143; RrcHARDO A STO. VICTORE, De Trinitate, lib. l. c. 4; SCOTIJS, I Sent., d!st. 3, q. 5; HENRICUS GANDA• VENSrs, summa, a. 53, q, 9; probab!liter tamen non loquuntur de demons– tratione vera, sed persuasiva tantum. (9) DENZINGER, 1796. (10) DENZINGER, 1816. ( 11) Orat. catech., c. 3. (12) In Is., lib. 18, proem.; PL., 24, 651. (13) Mt., 11, 27. (14) I Cor., 2, 10.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz