BCCCAP00000000000000000000547

DE HABITUDINE RATIONIS AD MYSTERIUM, th. 22, n. 374-375 203 Ad cujus intelligentiam scire debes quod aliqua veritas potest esse nobis occulta, seu mysteriosa, tripliciter: a) quoad ejus existentiam, non vero quoad ejus intrinsecam pos- sib1litatem. b) quoad ejus quidditatem, non vero quoad ejus existentiam. c) quoad utrumque. Mysterium stricte dictum dicitur illud cujus existentia (an sit) et intrinseca ejus possibilitas (quid sit) ab ulla mente humana creata cognosci possunt. Ne tamen inde concludas rationem naturalem nihil omnino posse in iis quae sunt mysterium stricte dictum, nam ratio naturalis multa potest cognoscere, deducere, vindicare, atque ita porro, uti in hoc ipso tractatu satis superque constat. Id quod in mysterio stricte dicto ra– tionem naturalem penitus fugit, est: ante revelationem, ejus existen– tia; post revelationem, quidditas, seu intrínseca possibilita.s. 375. Adversarii.-Ante revelationem mysterium Trinitatis posse a nobis cognosci dicunt: a) Claudius Mamertus, qui Platonem laudat eo quod ratione natu– rali Trinitatem agnoverit (1). b) Abaelardus, qui contendit Trinitatem personarum argumentis mere philosophicis demonstrari posse (2). e) Raymundus Lullius, qui existimavit Trinitatem evidenter se de– monstrare ita <<1lt per illas demonstrationes Gentilis et Paganus con– vincendus sit, si ad eas velit attendere, easque penetrare valeat» (3). d) Marcus Mastrofini, qui affirmat se invenisse tres vias ad de– monstrandam Trinitatem: ex necessaria existentia Dei, ex infinita vi creatrice Dei, et ex manifestatione gloriae Dei ( 4). Post revelationem jam factam. posse a nobis mysterium Trinitatis cognosci quoad ejus intrinsecam possibilitatem et quidditatem, dicunt: a) Gunther, secundum quem mysterlum Trinitatis facile explica– tur per suam Philosophiam (5). b) Rosminius, qui tenet: <<Relato mysterio SSmae. Trinitatis, po– test ipsius existentia demonstrari argumentis mere speculativis, nega– tivis quidem et indirectis, hujusmodi tamen ut per ipsa veritas illa ad philosophicas disciplinas revocetur, atque fiat propositio scientifica sicut caeterae; si enim ipsa negaretur, doctrina theosophica purae rationis non modo incompleta maneret, sed etiam omni ex parte ab· surditatibus scatens annihilaretur» (6). e) Schell, qui tenet hoc mysterium scientifice probar! et explicari posse ex nexu inter aseitatem et processus immanentes (7). (ll Lib. De statu animae. (2) DENZINGER, 368. • (3) Alii tamen ab errare vindicant; cfr. BovÉ, Sistema científico luliano, pag. 582; MENÉNDEZ Y PELAYO, Historia d.e los Heterod.oxos españoles (ed. 2.a), t. 3, lib. 3, c. 3. pag. 272. (4) Metaphysíca sublimior, lib. 3, 4, 6; cfr. JANSSENS, op. cit., pag, 381 sqs.; F'RANZELIN, th. 18. (5) Cfr. FRANZELIN, th. 18; PESCH, n. 494-495. (6) DENZINGER, 1915, 1916. (7) Cfr. JANSSENS, DP. cit., pag. 417 sqs.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz