BCCCAP00000000000000000000547

202 DE DEO TRINO, th. 22, n. 372-374 e) Respectus ad sanctificationem animae, nan omnis missio spec– tat ad ordinem supernaturalem. Hinc theophaniae Veteris Testamenti proprie dici non possunt mis– siones visibiles quia nullum habebant respectum ad infusionem gra– tiae sanctificantis, sed ad aliquid aliud manifestandum, utputa ad Incarnationem adumbrandam. PARS TERTIA De b.abitudine ratíonís naturalís ad Mysteríum Trínitatis et de modo loquendi. 37i. Connexio materiae.- Post diligentem investigationem eorum quae tam ad existentiam quam ad essentiam mysterii Trinitatis spec– tant, dicendum superest: a) de habitudine rationis naturalis ad hoc mysterium ita ut decla– retur quid ratio naturalis valeat et quid non valeat in investigatione hujus mysterii, et b) de modo loquendi. CAPUT I DE HABITUDINE RATIONIS AD MYSTERIUM SSMAE. TRINITATIS 373. Praenotandum.- Porro, dupliciter potest in praesenti a vero deficere, nempe per excessum et per defectum; per excessum, si dicas mysterium Trinitatis posse a nobis naturaliter cognosci et demonstrar!, sive ante revelationem (ejus existentia et quidditas), sive post revela– tionem (ejus quidditas); per defectum, si dicas rationem naturalem manifestas invenire contradictiones in ipso. Doctrina catholica, mediam tenens viam, utrumque rejicit. TBESIS 22.&: SSma. Trinitas est mysterium stricte dictum, non tamen contra rationem naturalem. Pars 1.8·: Est mysterium stricte dictum. 374. Explicatio terminorum.- Mysterium stricte dictum dicitur illa veritas quae ita rationem naturalem excedit ut ejus existentia inde– p€ndenter a revelatione per solas vires rationis naturalis invenir! non possit, et post ejus revelationem, ejus natura, seu quidditas, positive in– telligi aut demonstrari in hac vita impossibile nobis sit.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz