BCCCAP00000000000000000000547
200 DE DEO TRINO, th. 21, n. 367-370 § III.-DE NATURA DIVINARUM MISSIONUM THESIS 21.ª: In missione invisibili non solum dona creata, sed etiam Per– sonae divinae dantur. 367. Connexio materiae.-Agendum est in praesenti de termino ad quem missionis, seu de effectu temporali, vi cujus personae mitti d1- cuntur ad creaturas; missio enim duo importat: processionem scilicet originis unius personae ab alia, et perventionem ad creaturas per pro– ductionem in ipsis alicujus effectus quo personae divinae incipiunt esse. ubi antea non erant, saltero eo modo quo prius erant. Nunc autem, quod iste effectus non sit mutatio loci, evidens est quia personae divinae sunt ubique, et non possunt ab invicem separari; quod vero non sit creatio, patet ex eo quod missio in sacra Scriptura pertineat ad ordinem supernaturalem, et supponat aliquam novam praesentiam Dei in animabus justorum, omnino distinctam ab ea quam habet Deus ratione creationis aut gubernationis rerum, eique omnino indebitam. Iste igitur effectus temporalis consistit in productione alicujus rei supernaturalis, qua animae justorum sanctificantur, et per quam no– vam acquirunt habitudinem ad Deum. Porro, scimus ex Concilio Tridentino sanctificationem hominis fierl per infusionem donorum supernaturalium, gratiae scilicet sanctifican– tis aliorumque donorum quae animae inhaerent (1). Unde dicimus per– sonas divinas mitti in creaturas in quantum haec dona supernaturalia crcata eis infunduntur. Sed hoc non sufficit, quia creaturis non tantum infunduntur dona creata supernaturalia, verum etiam ipsae personae divinae, quae in animabus justorum vere et proprie dicuntur inhabitare. Status quaestionis.- Quaeritur igitur in thesi utrum in m1ss10ne invisibili, praeter dona creata supernaturalia, creaturis donentur ipsae divinae Personae, Pater scilicet, Filius et Spiritus s·anctus. 368. Adversarii.-Fuerunt aliqui theologi, ut Viva (2), qui negarPnt in justificatione unionem fieri animae cum substantia totius Trini– tatis. 369. Censura.-Est doctrina theologice certa, ab omnibus theologis admissa (3). 370. Probatur ex Sacra Scriptura.-In sacra Scriptura non tantum dicitur quod infundantur dona creata, sed etiam quod infundatur, sive fü~tur, ipse Spiritus Sanctus: (1) DENZINGER, 799. (2) VIVA, De Gratia, d!sp. 4, q. 3, n. 4. (3) Cfr. Snrs. THOMAS, 1, q_ 43, a. 3; STUS. BONAVENTURA, II Sent., d!st. 26, a. 1, q. 2; ALEXANDER ALENSIS, 1, q. 73, n. 4; PETAVIUS, De Trinitate, lib. 8, c. 4-5; FRANZELIN, op. cit., th. 43; BAÑEZ, 1, q. 43, a. 3.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz