BCCCAP00000000000000000000547
DE PERSONIS MISSIS, th. 20, n. 364-366 199 -------- § II.-DE PERSONIS MISSIS THESIS 20.ª: Pater non potest mitti; Filius et Spiritus Sanctus mitti possunt missione tum visibili tum invisibili. 364. Connexio materiae.- Scimus ex thesi praecedenti miss10nes adesse in Deo, tum visibiles, tum invisibiles; agendum nobis est in prae– senti de personis quae mitti possunt; et quia omnis missio divina dicit, juxta praemissa, processionem originis, facile determinatur quaenam personae divinae mitti possint, illae scilicet quae originem habent ab alía vel ab aliis secundum processionem immanentem cum destinatione ad creaturas. 365. Censura.-Est C:octrina theologice certa, immo etiam de fide quatenus invenitur in revelatione. 366. Probatur: a) Pater non potest mitti. l.º) Quia Pater est principium sine principio a quo originem habeat. Deest igitur in Pa– tre prima conditio, nempe: processio originis; non potest mitti quia a nemine procedit. 2.º) Nunquam, et nullibi, in sacra Scriptura dicitur quod Pater ab alio mittatur; dicitur tamen quod ipse veniat aut detur (10). Sed haec non sufficiunt ad divinam missionem eo quod processionem non im– portant. b) Filius et Spiritus Sanctus mitti possunt. l.º) Quia hae duae personae ab alia procedunt, et possunt in creaturis aliter esse ac antea erant. Unde in sacra Scriptura legitur: De Filio: <<Misit Deus Filium suum in mundum» ( 11). De Spiritu Sancto: «Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo» (12). c) Spiritus Sanctus mittere non potest.-Quia ex eo nulla alia per– sona procedit. d) Filius et Spiritus Sanctus mitti possunt m1ss10ne tum visibili tum invisibili.-Quod facile colligitur ex notionibus supra datis de ipsis, et rursus apparebit ex dicendis in thesi sequenti de natura missionum. (10) Joan., 14, 25. (11) Joan., 3, 17. (12) Joan., 14, 26.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz