BCCCAP00000000000000000000547

198 DE DEO TRINO, th. 19, n. 361-363 fectus lemporalis, secundum quem, Persona divina dicitur mitti ad creaturas. Nunc autem, iste effectus temporalis potest esse visibilis vel invi– sibilis; si visibilis, habetur missio 1Jisibilis, utputa Incarnatio Verbi; si invisibilis, habetur missio invisibilis, e. g. sanctificatio hominis per gra– tiam. Divisio missionis visibilis. Missio visibilis iterum dividitur in subs– tantialem et repraesentativam. Missio visibilis substantialis ea est qua Verbum, sibi hypostatice conjungens humanam naturam, nobis visibiliter apparuit. Missio visibilis repraesentativa ea est qua nobis externe manifes– tatur praesentia personae divinae. Haec iterum duplex esse potest: a) mere repraesentativa, et b) re– praesentativa simul et etfectiva; illa est quae nobis externe manifestat missiorn::m jam factam aut gratiam jam collatam fuisse; e. g. missio Spiritus Sancti in Baptismo Christi sub specie columbae; haec autem est illa qua€' nobis externe manifestat missionem invisibilem hic et nunc fieri, seu manifestat et causat gratiam; e. g. in die Pentecostes, missio Spiritus Sancti sub specie linguarum ignearum, ad significandum in Apostolis gratiam et dona. Sensus theseos est quod in divinis dantur m.issiones, sive visibiles, sive invisibiles, quibus Personae divinae ad creaturas terminantur per productionem in ipsis alicujus novi effectus temporalis, quo creaturae novo et singulari modo ad Deum referuntur. 362. Censura.- Doctrina est de fide divina. 363. Probatur ex Sacra Scriptura. a) Adest missio visibilis. «At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum» ( 4). «Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum» (5). «Sicut misit me vivens Pater» ( 6). «Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo.» «Paraclitus, quem ego mittam vobiS.)> «Si abiero, mittam eum ad vos» (7). b) Adest missio invisibilis. «Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater» (8). «Caritas Dei di/fusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis» (9). (4) Ad Gal., 4, 4. (5) Joan., 5, 25. (6) JOU1!., 12, 44. (7) Joan., 14, 2; 15, 26; 16, 7 (8) Ad Gal., 4, 6. (9) Ad Rom., 5, 5.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz