BCCCAP00000000000000000000547
DE MISSIONIBUS DIVINIS, th. 19, n. 360-361 197 Agemus: a) De existentia missionum divinarum. b) De Personis mis– sis et c) De missionum divinarum natura. § I.-DE EXISTENTIA DIVINARUM MISSIONUM THESIS 19.ª: Dantur in Deo missiones Divinarum Personarum. 360. Explicatio terminorum.--ilJissio. Non una fuit apud auctores sententia circa definitionem mi.ssionis; aliqui enim dixerunt missio– nem esse in divinis aliquid aeternum, ipsam scilicet processionem unius personae ab alia, ita ut missio divina nihil aliud dicere vellet nisi quod, sicut arbor mittií ( emittit) flores, sic pariter Pater generando mittit Filium (1). Alii, e contra, extremum contrarium sustinuerunt, dicendo missio– nem esse aliquid creatum temporale, nihilque aliud significare nisi ex– ternam operationem alicujus effectus temporalis in anima (2). Sententia tamen comnmnis, et vera, ea est quae utrumque affirmat, nempe missionem esse processionem aeternam et inducere aliquem ef– fectum temporalem in anima (3). Definitio missionis. Juxta hanc sententiam missio definiri solet et debet: Processio originis missi a mittente cum haoitudine ad aliquem. temporalem effectum in anima. Definitionis explicatio. a) Missio in eo est quod aliquis eorediatur ab ali o; cum enim in Deo egressio unius personae ab alia non fiat per consilium aut mandatum, sed per processiones originis, dicendum est quod in Deo missio sit processio originis. b) Ut vera detur missio, requiritur ut sit mittens et missus, reali– ter inter se distincti, nam nemo dicitur a seipso mitti in alium, cum supponatur ipsum a seipso non egredi; hinc processio originis missi a mittente c) Missio non tantum dicit exitum a mittente, sed etiam perven– tionem ad terminum, nam aliquis ideo mittitur ut perveniat in ter– minum; haec autem perventio ad terminum potest consistere in eo quod missus nunc sit ubi antea non erat, vel quod incipiat ibi esse ali– qua modo, quo prius non erat. Cum tres Divinae Personae sint ubique, ratione essentiae, praesen– tiae et pot,.mtiae, evidenter missio consistere non potest nisi in eo quod aliqua Persona sit alío novo modo essendi in creatura, quae eo ipso incipit conjungi ad Deum speciali modo, novamque consequitur ad di– vinam personam habitudinem. 361. Divisio missionis. In omni missione distinguen~ oportet: ter– minum a qua et terminum ad quem; terminus ad quem est aliquis ef- (1) Cfr. SUAREZ, De Trinitate, lib. 12, c. 1; PETAVIUS, lib. 8, c. l. (2 l Sic STUs. BONAVENTURA, I Sent., dist. 15; SCOTUS, I Sent., dist. 14. (3) STUS. THOMAS, 1, q. 43, a, l.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz