BCCCAP00000000000000000000547

196 DE DEO TRINO, th. 18, n. 358-359 «Pater et Filius et Spiritus Sanctus non ísunt) tria principia crea– turae, sed unum principium,, (1). cUnum universorum principium,, (2). 358. Probatur ex Sacra Scriptura.-Op-erationes Dei ad extra indis– criminatim tribuuntur in Sacra Scriptura uni vel alii Personae. Creatio tribuitur Patri et Filio: «Unus est Deus, Pater, ex qua om– nia..., et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia,, (3). Tribuitur Verbo: «Omnia per ipsum (Verbum) jacta sunt,, ( 4). Inspiratio prophetarum_: Tributtur Deo: «Multifariam, :m.uLtisque modis olim Deus loquens Patribus in prophetis,, (5). Spiritui Sancto: «Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei ho– mines,, (6). Ex Traditione.-Hanc unitatem operationuin ad extra saepissime et clare Patres affirmant. Stus. Athanasius: «!taque Trinitas sancta et perfecta est, quae. in Patre et Filio et Spiritu Sancto agnoscitur..., tata creandi et efficiendí vi praedita est... unaque ejus est efficacia et aclio. Nam Pater per Ver– bum in Spiritu Sancto omnia facit, eoque modo sancta Trinitatis uní– tas servatur» (7). Stus. Gregorius Nyssenus: «Omnis operatio áivinitus ad creaturam perveniens... ex Paire oritur et per Filium progreditur et in Spiritu Sancto perficitur» (8). Ex ratione theologica.-Operationes Dei ad extra producuntur imine– diate ab omnipotentia, mediate vero, a natura. Atqui in Deo una est natura, et una etiam omnipotentia. Ergo omnia opera Dei ad extr!l tribus divinis Personis sunt communia. ART. III De missionibus divinis 359. Jam ad ultirriam istius tertii capitis quaestione:m venire opor~ t-et, quae est de missionibus divinis; missiones divinae non pertin-ent ad intimam naturam hujus mysterii, sed ad ejus pleniorem manifes– tationem; et revera missiones supponunt processiones divinas easque no– bis clarius manifestant. (1) DENZINGER, 704. (2) DENZINGER, 428. (3) 1 Cor., 8, 6. (4) Joan., 1, 3. (5) Ad Hebr., 1, l. (6) 11 Petr., 1, 21. (7) Ad Serapionern, ep. 1, n. 28. (8) Journel, 1037; STUs AUGUSTINUS: ({Ad creaturam vero Pater et Fllius et Spiritus Sanctus, unum princ!pium, sicut unus creator et unus Dominus». De Trinitate, lib. 5, c. 14, n. 15; PL., 42, 921.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz