BCCCAP00000000000000000000547

DE UNITA'I'E DIVINARUM PERSONARUM, th. 18, n. 354-357 195 Secundum communitatem essentiae. His verbis declaratur triplex modus circuminsessionis, essentiae videlicet, relationis et originis, quae quid sib1 dicern velint, in demonstratione constabit. Censura.-Est doctrina de fide divina. Conc. Florentinum: «Propter hanc unitatem, Pater est totus in Fí-– lio, totus in Spiritu Sancto; Filius totus est in Patre, totus in Spiritu Sancto; Spiritus Sanctus totus est in Patre, totus in Filio!, (1). Probatur ex Sacra Scriptura.- «Quia ego in Patre et Pater in me est» (2). <<Ut cognoscatis et credatis quia Pater in me est et ego in Patre» (3). Ex Traditione.-Patres hanc immanentiam unius Persona-e in alia, saepe profitentur (4). 355. Ex ratione theoJogica. a) Una persona est in alia secundum communitatem essentiae, nam una eademque numero natura est quae tribus Personis absque ulla divisione communicatur; haec essentia com– municatur a Patr•e in Filio, et a: Patre et Filio in Spiritu Sancto. b) Una persona est in alia sec1mdum intellectum relationis, nam pr::sona•e divinae sunt relatiomis reales oppositae. Jamvero in relativc oppositis unum oppositorum intelligi nequit quin eo ipso cointelligatur correlativum, €t vice versa; hinc non tantum r1ivinae personae simul cognoscuntur, sed etiam simul sunt necessario et inseparabiliter. c) Una persona est in alia secundum rationem originis, nam Per– sonae divina-e originem habent s€cundum operationes immanentes in– tellectus et voluntatis. Sed id quod procedit secundum operationem im– manentem, immanet principio suo. Ergo... (5). § III.-DE EARUM UNITATE IN OPERATIONIBUS AD EXTRA THESlS 18.ª: In omnibus operibus Dei ad extra, operatio trium Divinarum Personarum una est re et numero eadem. 356. Status quaestionis.-Quaeritur in praesenti utrum in operatio– nibus Dei ad extra admittenda sit multiplex operatio, unicuique personae distincta, an, e contra, una eademque re et numero, ita ut quaelibet Dei operatio ad extra sit tribus Personis communis. 357. Censura.-Doctrina de fide definita in Conciliis Florentino et Lateranensi. (1) DENZINGER, 704. (2) Joan., 14, 10. (3) Joan., 10, 38. (4) STus. FULGENTlUS: «N11llus horum extra quemlibet est». De Jide ad Petrum, lib. 1, 4; PL., 65, 674. (5) Srus. THOMAS, 1, q. 42, a. 5.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz