BCCCAP00000000000000000000547
194 DE DEO TRINO, th, 17, n. 352-354 Aliqui tamen Theologi, ut Vasquez, Suarezius (3), etc., dicunt relationes, etiam secundum esse ad, esse veras perfectiones et realitates. Quapropter difficultatem sol– vunt dicendo quod quaelibet persona, etsi formaliter non habeat unam perfectionem relativam quae aliam personam constituit, eam tamen habet per circuminsessionem sive immanentiam, quatenus una eademque essentia divina est tribus personis commu« nis. Pater, ut Pater, non habet filiationem; Filius, ut Filius, non habet paternita– tem; sed Pater et Filius habent unam eamdemque essentiam, a qua, nec paternitas nec filiatio distinguuntur. Unde Pater, in ipsa essentia divina, habet filiationem, et Filius paternitatem. Pars 2.8·: Sunt coaeternae. Quaeritur utrum una Persona sit alii prior aut posterior ratione temporis, aut naturae, aut cognitionis. Responsum est negativum. 352. Censura.- De fide div. cath. definita: Symbol. Athanas.: «Aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus Spi– ritus Sanctus: et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus» ( 4). Conc. Lateranense: «Pater a nullo; Filius a solo Patre, ac Spiritus Sanctus ab utroque; absque initio ac sine fine; Pater generans, Filius nascens, et Spiritus Sanctus procedens, consubstantiales et coaequales et coomnipotentes et coaeternh (5). 353. Probatur.-Prioritas aut posterioritas potest esse vel ratione durationis, vel ratione naturae (causae scilicet ad effectum) vel ratione. intellectus seu cogniiionis. Jamvero nulla ex his prioritas aut poste– rioritas admittenda est in divinis. Ergo ... Non ratione durationis, quia personae divinae non procedunt vo– luntarie, sed naturaliter, et quidem non ut €ffectus a sua causa, sed ut relativum subsistens a correlativo consubstantiali. Non ratione naturae, quia una Persona est alii consubstantialis, et non est causa alterius. Non ratione intellectus, seu cognitionis, quia Personae divinae sunt correlativae, et relativa sunt simul, non solum natura, sed et intellectu. § II.-DE EARUM CffiCUMINSESSIONE THESlS 17."·: Admittenda est in Divinis Personis circuminsessio, vi cujus una divina persona est in alia, et e converso, secundum communi– tatem essentiae, secundum intellectum relationis et secundum rationem originis. 354. Explicatio terminorum.-Circuminsessio consistit in eo quod singulae personae divinae mutuo in invicem coexistant, ita ut una sit in alía, et e converso; est igitur mutua immanentia in se invicem di– vinarum personarum. (3} De Trinitate, lib. 3, c. 10, n. 4; LERCHER, op. cit., n. 413. (4) DENZINGER, 39. (5) DENZINGER, 428.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz