BCCCAP00000000000000000000547
DE AEQUALITATE DIVINARUM PERSONARUM, th. 16, n. 348-351 193 § I.-DE AEQUALITATE DIVINARUM PERSONARUM THESIS 16.ª: Personae divinae sunt omnino aequales et coaeternae, nec ulla inter ipsas ponenda est prioritas aut posterioritas. Pars l.ª: Personae divinae sunt aequales. 348. Status quaestionis.--Quaeritur in hac parte utrnm Divinae Per– sonae eamdem habeant virtutem seu perfectionem; aliis verbis, utrum admitti queat in una persona aliqua perfectio quae non sit in alia, ita ut in tota Trinitate plus entis inveniatur et perfectionis quam in una Persona tantum. Respondemus dicendo quod tres divinae Personae sunt sibi invicem coaequales. 349. Adversarii.-Evidenter hanc thesim negabant Ariani et Ma– cedoniani, nam illi Verbum dicebant creaturam similem Patri, non vero consubstantialem; et isti Spiritum Sanctum inferiorem Filio exis– timabant. 350. Censura.- De fide divina catholica definita: Symbolum Athanasianum: «In hac Trinitate nihil prius aut poste– rius, nihil majus aut minus, sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales» (1). Decretum pro Jacobitis: «Hae tres personae sunt unus Deus, et non tres dii, quia trium est una substantia, una .essentia, una natura, una divinitas, una immensitas, una aeternitas, omniaque sunt unum, ubi non obviat relationis oppositio» (2). 351. Probatur.-Tres divinae Personae erunt ad invicem aequales si eamdem habeant perfectionem et virtutem. Atqui tres eamdem habent numero naturam, seu essentiam, secundum totam suam perfectionem. Ergo sunt absolute aequales. Omnia in divinis sunt communia praeter relationem qua divinae Personae ab invicem distinguuntur. Sed relatio, uti constat ex supra. dictis, ex sua propria ratione relativa in neutro oppositorum defectum per se importat. Ergo, etsi relationes in divinis sint propriae et incom– municabiles, non obstat quominus tres Divinae Personae sint ab invicem omnino aequales. Difficultas: Hinc facile solves celeberrimam diHicultatem quae multas confundere videtur: Paternitas, utpote constituens Personam Patris, excellentissima perfectio dicenda est. Atqui Paternitas est in Patre, et non in Filio, nec in Spiritu Sancto. Ergo adest in Patre, et non in aliis Personis, aliqua perfectio excellentissima. Unde consequens €st quod tres divinae Personae non sint aequales... Responsum facile est: nam Paternitas, quatenus est relatio constituens ac ctistin– guens Patrem a Filio, non est perfectio nee realitas, utpote nullam perfectionem su– peraddens essentiae divinae; relatio, qua talis, nihil aliud dicit nisi oppositionem ad eorrelativum. Unde ex eo quod aliqua Persona careat aliqua relatione quae in alia est, non inde sequitur Personas divinas non esse aequales in perfectione, seu essentia. (1) DENZINGER, 39. (2) DENZINGER, 703. MAN. THEOL. DOGM.-14.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz