BCCCAP00000000000000000000547
192 DE DEO TRINO, th. 15, n. 347 generice spiratio, eo quod nomina non adsint apud nos quibus proprietas illius processionis design€tur. Sed rursus scimus quod processiones in divinis sint ipsissimae re– lationes. ita ut origo in Deo, aliter ac in creaturis, non sit actio produc– tiva, sed relaiio, qua unum, nempe procedens, rnfertur ad aliud, scili– C€t ad illum a quo procedit. Etsi haec admittere d-ebeamus, -et revera admittamus, nunquam ta– men origo apud nos concipi potest ut relatio; -est enim in creatis actio productiva ex qua exsurg1t realis distinctio inter proced€ntem et eum a quo procedit. Sicut igitur ad distinctivam cognitionem uniuscujusque personae ipsas r-elation€s significare oportuit per modum forma-e abs– tracta-e permanentis, ita pariter ad cognoscendas origines divinas sub Jormalitate originis, relationes oportuit significare p-er modum actus cu– jusdam producti. Actus igitur notionalis est ipsa r-elatio significata per modum produc– tionis. tam activae quam passivae. «Sicut igitur relatio, ait Billot, sig– nificata in abstracto per modum formae permanentis dicitur notio, vez proprietas personalis, in quantum innotescere faciens personam qua cons– titutam in actu distincto, ita eadem relatio, significata per modum pro– ductionis tam passivae quam activae, dicitur actus notionalis utpote significans rationem originis, supra quam, nostro modo intelligendi, re– latio distinguens fundari concipitur» (3). Unde vides, actus notionales significare per modum actus activi vel passivi ordinem originis quo persona-e proc•edunt. Jamvero duae sunt processiones, generatio scilicet et spiratio, quae duplic€m important pro– ductionem, activam scilicet et pasivam; quapropter actus notionales erunt quatuor: dicere, seu generare vel gignere; b) dici, generari V€l yigni; c) spirare, et d) spirari. Notandum tamen est quod actus notionales sint iormalit€r ipsae relationes; quod facil-e demonstrari potest, nam in Deo nonnisi duo adsunt praedicamenta, substantia videlicet et r-elatio; quidquid igitur de Deo non praedicatur secundum substantiam, oportet quod S€cundum relationem praedicetur. Jamvero g-enerare €t generari, spirare et spi– rari, sunt aliquibus personi.s propria; nihil autem in divinis est pro– prium praeter relationes. Ergo actus notionales sunt relationes a quibus distinguuntur tantum secundum modum significandi; nam generatio active sumpta significat proprie actionem productivam Filii; paternitas significat constitutivum primae Personae. ART. II De iis in quibus Divinae Personae conveniunt Agemus: a) De aequalitate divinarum Personarum; b) De earum circuminsessione; e) De earum unitate in operationibus ad extra. (3) Op. cit., pag. 619,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz