BCCCAP00000000000000000000547
DE ACTIBUS NOTIONALIBUS, th. 15, n. 345-347 19"1 dignitatem spectet, et e) quod sit pluribus non commune. Atqui tres istae conditiones nonnisi in quinque notionibus supra citatis verifican– tur. Ergo quinque tantum sunt notiones in Deo. Et revera, duae sunt in Deo processiones, una secundum operatio– nem intellectus, alia secundum operationem voluntatis; nunc autem, in unaquaque istarum processionum oportet duplicem. originem consi– derare, activam scilicet a quo alius, et passZvam qui ab alío; sic igitur habemus paternitatem et filiationem ratione primae processionis; spi– rationem et processionem ratione secundae. Paternitas igitur innctescit primam personam, quatenus est prin– cipium Filii; filiatio innotescit secuniam, quatenus est a Patre; rursus spiratio innotescit Patrem et Filium quatenus sunt. unum principium Spiritus S::mcti; tandem, processio innotescit Spiritum Sanctum, quate– nm iste est a Patre et Filio procedens. Sed adhuc est et alia notio quae notificat Patrem, nempe innascibi– litas, vi cujus Pater est a nullo, a nemine: «Et quamvis haec nota, ait el. Billot, consistat in mera negatione, apprehenditur tamen a nobis per modum alicujus ad magnam dignitatem pertinentis, utpote con– juncta apud nos cum intellectu auctoritatis» ( 1). Tres igitur sunt in Patre notiones: innascihilitas, paternitas, svi– ratio activa; duae sunt in Filio: filiatio, spiratio activa; una in Spiri– tu Sancto, nempe processio. Nunc autem, istas notiones verificare conditiones antea requisitas. nimis evidens est; nam pertinent ad relationes originis, sive positive, sive negative; sunt aliquid quod est tribus personis non commune; tan– dem pertinent ad áignitatem, quia significant personas qua tales. Ergo ... 3,16. Nota Bene.-Frimus qui notionis vocabulum adhibuit in Deo. Stus. Augustínus fuisse videtur: «Alia est natío qua intelligítur Ingeni– tus et alia qua Genitor» (2). De proprietatibus.- Jam diximus in superioribus quid in divinis in– telligatur per proprietates; 1Jroprium enim dicitur, et est, illud quod uni tantum convenit; quare in materia de Trinitate proprietas dicitur illa ratio distincta quae uni Personae, non vero aliis, convenit. Secundum hanc definitionem statim apparet quatuor tantum esse proprietates in Trinitate, nempe innascibilitatem, paternitatem, filiatio– nem et processionem, seu spirationem passivam. Spiratio igitur activa nullo modo assignari potest inter proprieta– tes, eo quod duabus personis conveniat, nempe Patri et Filio. 347. De actibus notionalibus.- Scimus ex capite de processionibus quod secunda Persona procedat a prima, et quod illa processio sit vera generatio; scimus praeterea quod tertia procedat a Patre et a Filio tanquam ab uno principio spirativo, et quod illa processio appelletur (1) Op. cit., pag. 531. (2) De Trinitate, lib. 5, c. 6; PL., 42, 915.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz