BCCCAP00000000000000000000547

190 DE DEO TRINO, th. 15, n. 342-345 342. Divisio notionum.-Dividuntur in: a) Notiones personales et notiones personae. Personales dicuntur illae quae' significant per modum formae aliquid personam ipsam cons– tituens in sua subsistentia; sic e. g. paternitas, filiatio et processio quibus constituuntur personae Patris et Filii et Spiritus Sancti. Notiones personae illae dicuntur quae significant per modum for– mae aliquid quod personae jam constitutae competit; sic e. g. innasci– bilita3 et spiratio activa. b) Notiones positivas et negativas, prout significant ordinem po– sitivum originis vel meram carentiam originis; sic notiones positivae sunt quatuor; negativae vero, sola innascibilitas, quae negat in Patre quamlibet ab alio processionem. Notare ::,portct quod, etsi notio et proprietas idem omnino significent secundum diversum respectum, deb2nt tamen accurate distinguí; notio enim est illud quod nobis ingerit distinctionem personarum; proprietas vero est illud quod est unicuique personae proprium; sic e. g. spiratio activa, qua Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum, est notio quae nobis inservit ad distinguendam personam Patris et Filii; sed non est proprietas, quia est utrique communis; id quod est alicui proprium, debet ad ipsum tantum pertinere. 343. Adversarii.-Citantur aliqui doctores antiquissimi, ut Praepo– sitivus. Biel, Gregorius Ariminensis, qui omnes dicebant notiones poni non debere in divinis eo quod abstracta obstarent simplicitati divi– nae (:2'). Sed jam a tempore Sti. Thomae haec nostra doctrina fuit ab omnibus indiscriminatim accepta. 344. Censura.--Est doctrina omnino certa, quae non posset reJ1c1 sine ingenti temeritate; in hac re duplex dari posset error: eorum sci– licet qui neg:uent ipsam rem quam per notiones designamus, vel eorum qui ipsas notiones non recte appellandas existimaren t ... ; in primo casu evidenter haberetur haeresis sab€lliana; in secundo, nulla certo esset haeresis. sed notam temeritatis effugere non valeret. «Quod autem attinet, ait el. Billot, ad numerum eorumdem (notio– nalium) animadvertes quod contra fidem sentiret quicumque negaret esse in divinis personis quinque illas rationes quas notionum nomine appellamus. Si autem solum diceret non omnes esse appellandas notio– nes, vel alias quasdam in notionum numero esse recensendas, non esset haereticus, tametsi notam temeritatis non effugeret. Nullibi enim peri– culosius quam in praesenti a communi doctrina receditur» (3). 345. Probatur thesis.-Tres sunt conditiones ad notionem requisi– tae: a) quod sit aliquid pertinens ad relationes originis; b) quod ad (2) Apud STUM. THOMAM, 1, q, 32, ª· 2, et apud CAPREOLUM, I Sent., dlst. 29, q. 1, a. 2. (3) Op. cit. pag. 533; cfr. sapient!sslmam d!ssertat!onem quam STUs. THOMAS habet c!rca hanc quaest!onem in h. 1, a. 4.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz