BCCCAP00000000000000000000547

DE DIVINIS PERSONIS, th. 15, n. 339-341 189 Jamvero, essentialia, tam per nomina concreta quam per nomina abstracta apud nos significabantur; nomina concreta significant in Deo perfectionem; abstracta vero, simplicitatem; sic e. g. dicitur Deus im– mensus, aeternus, infinitus, ut innotescat ejus perfectio; immensitas, aeternitas, infinitas, ut innotescat ipsius simplicitas, quia in Deo nulla compositio datur substantiae et accidentis... Recte igitur nomina, tum concreta tmn abstracta, applicantur ad perfectionem et simplicitatem essentiae divinae significandam. Sed, non minus recte, eadem nomina applicantur relationibus seu personis. non tantum ut quid sit illud quo personae constituuntur significemus, verum etiam ut unam ab alia persona distinguamus; sic igitur convenienter dicitur Pater et Paternitas, Filius et Filiatio, atque ita porro. 340. Quid sit notio.-Notio est id quod est nobis «propria ratto cognoscendi divinam personam» (1); cum igitur id quod est ratio cog– noscendi unam prae alia personam, debeat esse aliquid proprium. quo una ab alia distinguatur, notio appellari etiam solet proprietas; et quia in divinis omnia sunt communia ubi non obviat relationis oppositio, se– quitur tandem aliquando quod notio sive proprietas sit relatio; nihil enim est in Deo proprium nisi relatio. Unde tria haec nomina: relatio, proprietas et natío, idem omnino significant sub diverso respectu: «Pa– ternitas, ait Stus. Thomas, dici.tur relatio secundum quod ad Filium re– fertur; dicitur autem proprietas in quantum solí Patrí convenit; dici– tur notio in quantum est principium formale innotescendi Patrem.» Vides igitur notionem in praesenti non significare formalem con– ceptum quo nos divinam personam repraesentamus, sed aliquid quod, ex parte objecti se tenens, faciat nos devenire in notitiam ipsius; notio enim est aliquid quod se habet, non quidem ex parte cognoscentis, sed ex parte objecti cogniti. 341. Conditiones ad notionem requisitae. a) Quia, ut dictum est, notio debeat nobis innotesc-ere divinas personas, et nihil possit id per– ficere praeter ea quae unicuique earum sunt propria, sequitur quod no– tia erit aliquid quod tribus Personis non sit commune. Jamvero in Deo omnia sunt communia praeter relatiorn,s originis. Ergo notio pertineat necesse est ad relationes originis. b) Cum notio nobis ingerere debeat cognitionem personarum, et persona sit nomen dignitatis, necesse etiam est ut illud quod munere notionis fungatur, dignitatem prae se ferat, non tantum quoad se, sed etiam quoad nos. c) Praeterea tertio, notio exprimi debet, non in concreto, sed in abstracto, per modum scilicet cujusdam formae qua personae dignos– cantur et ab aliis secernantur; sic igitur Pater, Filius, Spirator... non sunt notiones quia significant in concreto. (1) $TUS. THOMAS, l, q. 32, 11.. 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz