BCCCAP00000000000000000000547
188 DE DEO TRINO, th. 14 et 15, n. 338-339 unius ejusdemque essentiae, quae tribus relativis ínter se oppositis communicatur. Relationes, ratione notae esse ad, ponunt in divinis oppositionem, distinctionem; ratione tamen notae esse in, habent subsistentiam. § IV.-QUOT SINT DIVINAE PERSONAE THESIS 14.ª: Tres igitur sunt Personae in Deo. 338.-Hoc est evidentissimuin corollarium, quod ex his quae prae– missa sunt, facile inferri lrnet; et revera, cum persona significet in Deo relationem incommunicabilem qua subsistentem, evidens est quod tot en,nt personae quot sint relationes incommunicabiles et subsistentes. Jamvero in Deo tres tantum sunt relationes hujusmodi, videlicet pater– nitas, filiatio et processio. Ergo tres sunt in Deo Personae. Quatuor sunt in Deo relationes reales, uti scimus: paternitas sci– licet, filiatio, spiratio activa et spiratio passiva, seu processio. Sed exinde non sequitur quatuor etiam esse personas, eo quod spiratio activa, qua Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum, non est incommunicabilis, sed Patri et Filio communis; ratio e.st, quia relatio, in tantum est in– communicabilis, in quantum alteri relationi opponitur. Jamvero spiratio activa non opponitur relationi paternitatis et filiationis. Ergo, etsi quatuor sint in Deo relationes reales subsistentes, tamen tres tantum sunt personae. § V.-QUOMODO NOBIS INNOTESCANT PERSONAE THESIS 15.ª: Quinque sunt in divinis notiones, scilicet innascibilitas, pater– nitas, filiatio, communis spiratio activa et processio, quibus no– tificantur divinae personae. 339. Connexio materiae.-Constat, ex supra dictis, quod, cum per– sona significet distinctum subsistens in natura intellectuali, et nihil in Deo verificet hanc definitionem praeter relationes incommunicabiles qua subsistentes. tres sint in Deo personae divinae, quia tres tantum sunt in ipso hujusmodi relationes; certo certius, ad hanc conclusionem non devenitur per solam rationem naturalem, quia mysterium Trium P.ersonarum divinarum realiter ab invicem distinctarum talis est naturae et conditionis ut nonnisi per revelationem nobis innotescere potuisset. Sed, revelatione supposita, necnon et suppositis his omnibus quae in antecedentibus dicta sunt, ponuntur quaedam notiones in divinis qui– bus notificantur ea quae ad pers-onas divinas spectant. Restat igitur ut aliqua dicamus de notionibus divinis. Et quidem considerandum est quod convenienter nobis innotescere debebant aliquo modo divinae relationes; nam duo considerare oportet in Deo, unitatem scilicet essentiae et distinctionem personarum.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz