BCCCAP00000000000000000000547

DE DIVINIS PERSONIS, th. 13, n. 337 187 Minar hujus syllogismi facile probatur, nam essentia divina, etsi sit omnino subsistens in seipsa, est tamen tribus relativis oppositis communicata: «In divinis omnia sunt unum ubi non obviat relationis oppositio» (1). Ergo essentia divina non est persona. Ex opposito, relationes divinae oppositae perfecte omnino verificant definitionem personae: nam sunt: a) subsistentes, re enim identifican– tur cum essentia; b) sunt praeterea incommunicabiles, quia sunt inter se realiter distinctae, ac proinde plane incornrnunicabiles. Ergo persona significat in divinis relationem incommunicabilem qua subsistentem. 337. Nota Bene.-In hl,c re stus Augustinus non recte sensisse di– cendus est; nam, secundum ipsum, persona significaret etiam in divi– nis essentiam, substantiam, aliquid absolutum. En ejus verba: «Neque in hac Trinitate, cum dicimus personam Patris, aliud dicimus quam substantiam Patris ... Ad se quippe dicitur persona, non ad Filium vez Spiritum Sanctum, . sicut ad se dicitur Deus, et magnus, et bonus et justus et si quid aliud hujusmodi» (2). Ne tamen cogcretur admittere in Deo tres essentlas, sicuti admit– tebat tres Personas, recursum fecit ad accommo:lationem plus minusve arbitrariam Ecclcsiae, vi cujus vocabulum persona introductum fuisset ne fideles ab infidelibus interrogati quid tres, silentio premerentur. «Quaesivit mcclesia) quid tria dtceret, et dixit substantias (hypos– tases) sive personas; quibus nominibus non diversitatem intelligi vo– luit, sed singularitatem noluit; ut non solum ibi unitas intelligatur ex eo quod una essentia, sed et trinitas ex eo quod dicuntur tres subs– tantiae (hypostases) vel personae» (3). Confusio tamen facile explicatur, nam, uti supra dictum est, per– sona non tantum significat incommunicabilitatem, sed etiam subsis– tentiam; definitur enim: Distinctum subsistens; unde si sumas per– sonam qua parte importat subsistentiam, sic significat aliquid absolu– tum, et valet ratio ab Augustino adducta; si vero sumas personam qua parte importat distinctionem, valent rationes a Sto. Thoma allatae. Cum igitur, juxta praemissa, optime verificentur in relationibus divinis, nullo vero modo in essentia, istae conditiones, persona in divinis signi– ficat relationem incommunicabilem qua subsistentem. <:Hic autern obiter nota, ait Billot, quam periculosa et ardua res agebatur, quando initio Ecclesiae a Conciliis et primis doctoribus re– censeri debuerunt sub aliquo nomine communi tres illi distincti quos unu.m Deum esse, indubitata fide credimus; de hoc enim nomine penitus Scriptura silebat. Inquirebant enim haeretici: ecce tres dicitis, sed quid tres? Tria entia? Tres dii? Tres essentiae? Et responsum est: Tres personae. Vere in hoc aliquid admiratione dignum habetur, quandoqui– dem propriissimo nomine sic nominati sunt tres illi, ut pastea ostendit Angel.zcus, tametsi vocabuli proprietas non ita videatur fuisse pluribus antiquis perspecta» (4). Vides igitur personas divinas, seu relationes incommunicabiles qua subsistentes, acquirere subsistentiam non ratione ipsarum, sed ratione ( l) DENZINGER, 703. (2) De Trinitate, lib. 7, c. 6; cfr. BDIGELOT, S. J., Le mot «Personne» dans les écrits trinitaires de Saint Augustin, in NouvRevTheol., 57 (1930), 5-16. (3) De Trinitate, lib. 7, c. 4-6. (4) Op. cit., pag. 467.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz