BCCCAP00000000000000000000547

186 DE DEO TRINO, th. 13, n. 335-336 ------------ gravissima difficultas, nam si persona in Deo significat essentiam, tam impossibile est quod plures personas praedicemus de Deo quam impos– sibile est tres deos admittere. Attamen, nisi revelatione expresse hac in re edoceremur, essentiam divinam personam judicaremus; in ea enim viderentur verificari om– nes conditiones, nam ipsa est substantia in se et per se subsistens, est etiam a quolibet alio distincta, est ultimum subjectum attributionis, est denique prorsus incommunicabilis; quid igitur aliud necesse est ut omnes, quas de persona diximus esse notas specificas, in essentia di– vina dicamus reperiri? ... Nunc autem, ex revelatione scimus essentiam divinam esse commu– nicabilem, immo et esse de facto tribus relativis ab invicem oppositis, et cum ea identificatis realiter, communicatarn; quapropter dicendum est quod essentia divina non verificet definitionem personae, eo quod non sit simpliciter individua, utpote tribus distinctis subsistentibus communicata. Quaeritur igitur in praes,mti quid nomen persona significet in Deo; et dicimus in thesi quod persona significet in Deo relationem incom– municabilem qua subsistentem. Sed, antequam ad demonstrationem gradum faciamus, aliquas ani– madversiones praemittere oportet ad rectam dicendorum intelligentiam: Dicimus enim: a) quod persona in divinis significat directe et im– mediate aliquid relativum, non vero aliquid essentiale sive absolutum. b) quod persona significat relationem, non tamen qualemcumque, sed eam quae est incommunicabilis, ac proinde a qualibet alia realiter distincta. Quatuor sunt in Deo relationes reales. uti constat; sed tres tantum sunt incommunicabiles. e) Denique, quod persona in divinis significat relationem incom– municabilem qua subsistentem, id est, illam relationem, quae re iden– tificatur cum essentia divina, quaeque est proinde subsistens. 336. Probatur: a) Persona in divinis significat, vel aliquid abso– lutum, vel aliquid relativum. Jamvero si significat aliquid absolutum, sig– nificat essentiam, substantiam; nihil enim in Deo absolutum invenitur praeter ipsius essentiam. Sed in hoc casu non possumus dicere adesse in Deo tres personas, quin ea ipso tres essentias confiteamur. Atqui hoc est absurdum. Ergo persona significs,t in Deo aliquid relativum. b) Evidentissimum est quod Pater distinguitur a Filio, non quidem in aliquo absoluto, sed in relativo. Jamvero Pater distinguitur a Filio in persona, juxta illud Symboli Athanasiani: «Alía est persona Patris, alía Filii, alia Sviritus Sancti.» Ergo persona significat in Deo aliquid relativum. e) Tandem, ex ipsa significatione personae argumentum confici– tur omnino apodicticum, nam persona dicitur illud quod est subsist-ens et incommunicabile. ,Jamvero in Deo nihil est subsistens et incommu– nicabile praeter relationes oppositas. Ergo persona in divinis significat relationem incommunicabilem qua subsistentem.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz