BCCCAP00000000000000000000547
DE DIVINIS PERSONIS, th. 13, n. 333-335 185 qu~d rursus de Deo erit dicendum, si ipse, uti scitur, non tantum habet perseitatem, sed immo potius est ipsum ens per se subsistens? Ipse en:m solus est a se, primum principium et ultimus fini.s, per quem omnia et ad quem omnia creata sunt. Nullum igitur dubium quin hoc nomen de Deo possit et debeat vere et proprie praedicari, nam propria ratio, per ipsum expressa, per prius ipsi competat. 333. Nota Bene.-Praedicatio istius perfectionis in Deo et in creatu– ris est analoga, eo quod ipsa perfectio non eodem modo in Deo, ac in caeteris, inveniatur; si enim persona significat illam perfectionem qua aliqui;;; est a se et per se, incommunicabilis, ultimum subjectum attribu– tionis, sciendum est quod Deus est ens per se subsistens, creaturae vero sunt entia per participationem, hRbentia scilicet esse in se. Jamvero, uti constat, non est eadem ratio subsistendi illa quae in Deo et in creaturis invenitur. Ergo ... Et nota etiam quod haec praedicatio analoga locum haberet, etsi in Deo una sola et unica daretur persona, sicut personam divinam in– telligunt Judaei; adhuc enim perfecta salvaretur differentia inter ra– tionem subsistentiae divinae et rationem subsistentiae creatae. Nunc autem, ex quo revelatio nos docuit in quo consistat personali– tas divina dicendum est quod nomen persona analogatur etiam ex alio titulo, nempe ex eo quod dicit distinctum. Nam in creaturis distinctio habetur ex ipsa formalitate naturae, seu essentiae absolutae; dum in Deo habetur solum ex parte relationis incommunicabilis. Si enim per revelationem non esset nobis notum in quo consistat divina persona– litas, deficeret haec ultima ratio analogandi praedictam perfectionem in Deo et in creaturis, nam, tam in Deo, quam in creaturis, distinctio tune desumeretur ex unitate essentiae absolutae; quod autem in Deo ita non sit, considerandum est in paragrapho sequenti. § III.-QUID SIGNIFICET IN DIVINIS PERSONA THESIS 13.ª: Persona significat in divinis relationem incommunicabilem qua subsistentem. 334. Connexio materiae.-Constat, ex supra ciictis, quod persona nihil aliud sit quam perf.ectio quaedam simplex, vi cujus en.s rationale dicatur, et sit, penitus incommunicabile, substantia completa, sui juris, atque proinde ultimum subjectum attributionis; cum igitur omnes perfectiones simplices formaliter in Deo inveniantur, jnxta praemissa in tractatu d,e Deo Uno, dicendum est quod r.eperiatur in D€o haec perfectio, et qui– dem excellentius quam in qualibet alia creatura. Sed quia p,erfectiones, quae de Deo et de creaturis praedicantur, non secundum eumdem modum in ipsis sunt, dicendum denique est quod persona analogice praedicetur de Deo et de creaturis. 335. Status quaestionis.- Nunc autem, omnis perfectio, quae in Deo inveniri potest, pertinet ad naturam sive essentiam, cum qua, propter ejus simplicitatem, realiter identificari necesse est; sed statim occurrit
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz