BCCCAP00000000000000000000547

DE DIVINIS PERSONIS, n. 330-331 183 independentiam quam rationales (ordinantur enim irrationales ad utili– tatem rationalium), appellari solent supposita, non vero personae; hoc nomen personae reservatum est pro substantiis rationalibus. Quare nunc facile intelligitur definitio personae a Boetio tradita: «Rationalis na– turae individua substantia.» Definitio Sti. Thomae. Coincidit, cum hac definitione Boetii, illa quae traditur a Sto. Thoma: «Distinctum subsistens in natura intellectuali.» Subsistens: ergo sub suo proprio esse existens; excludit communi– tatem assumptibilis, qualis est in humanitate Christi, quae subsistit per ess-e Verbi. Distinctum: hac voce excluditur quaelibet alia communitas quae re– pugnet substantiae vere individuae, nempe communitas numericae iden– titatis cum pluribus suppositis. In natura intellectuali: his verbis excluditur communitas partís, nam quidquid subsistit in natura, possidet totam naturam. «Coincidit ergo definitio ista, ait Billot, cum praecedenti; sed forte est clarior, et in materia de Trinitate, prout suo loco videbitur, incul– candae doctrinae magis idonea,, ( 4). 331. Nota Bene.-Fuerunt tamen auctores, praecipue saeculis XII et XIII, qui Boetii definitionem personae recusarunt, eo quod non pos– sit applicari nec angelis, nec Deo, quia non sunt rationales substan– tiae, et quia melius de ipsis diceretur essentia quam natura; quare Stus. Thomas in art. III, q. XXIX: «Utrum nomen personae sit po– nendum in divinis», sibi objicit nomen personae non competere Deo, «tum quia ratio importat discursivam cognitionem, quae non competit Deo... et sic Deus non potest dici rationalis natura; tum etiam quia Deus dici non potest individua substantia, cum principium individua– tionis sit materia, Deus autem immateralis est; neque etiam accidenti– bus substat, ut substantia dici possit. Nomen ergo personae Deo attri– buí non debet» ,(5). Hodie tamen praedicta definitio ab omnibus tanquam bona accipitur, nec ullum disidium est ínter theologos, quia istae voces, sicuti ejusdem generis, subsistentia, hypostasis, et suppositum, fixam atque determi– natam acquisierunt apud omnes significationem; quapropter necessa– rium non duximus legitimitatem harum definitionum vindicare (6). Hae tamen animadversiones quam maxime juvant ut accurate et diligenter legantur atque interpretentur Patres Ecclesiae, auia suo tem– pore promiscue adhibebantur voces; immo, nisi recto, et ut par est, vero criterio interpretentur, eorum dicta ad unam alteramve senten– tiam trahi poterunt, etiam ad quamlibet haeresim roborandam atque propugnandam. Notare etiam oportet quod sine accuratissima harum vocum signi– ficatione impossibilis evadat cognitio duorum principalium mysterio– rum SSmae. Trinitatis et Incarnationis, eo quod ratio eorum praecise (4) Op. cit,, pago, 460. (5) l, q. 29, a. 3. (6) Cfr. JANSSENS, op. cit,, pag, 271-285.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz