BCCCAP00000000000000000000547

_1a_2___________ D_E_D_EO __T_R_I_N_O_,_n_._3_30____________ argumentandi reponunt, non certe in veritate et efficacia rationum, quas adducunt, sed po'cius in obscuritate et incomprehensibilitate ea– rum quas adhibent? 330. Personae definitio.--Juxta classicam definitionem a Boetio con– fectam, persona est: «Rationalis naturae individua substantia» (2); jux– ta Stum. Thomam Aquinatem: <<Distincturn subsistens in na.tura intel– lectuali» ( 3). Explicatio.-Omnia entia creata, quae tam in coelo quam in terra sunt, substantia vel accid-ens esse debent: substantia enim et accidens adaequate dividunt ens. Substantia est illud cui competit esse in se, et non in alio tanquam in subj,ecto inhaesionis; accidens dicitur illud cuí competit esse in alio, et non in se, tanquam in subjecto inhaesionis. Nunc aut-em, personam non esse accidens, plusquam evidens est. Persona igitur est substantia. Sed substantia, alia est primae intentionis, alia vero, secundae, seu quod ídem est, alia est partjcularis, alia vero universalis; substantia universalis ea est quac de singulis praedicatur, c. g. home) animal, ar– bor... ; particularis vero ea est quae de aliis nullo modo praedicatur, e. g. Cicero, Plato, Socrates. Jamvero persona nunquam in universalibus invenitur, sed in sin– gularibus. Ergo persona est substantia prima seu particularis, seu etiam individua. Substantia tamen prima, seu individua, alia est secundurn quid in– di'liidua, et alía individua simpliciter. Inciividuam secundurn quid illam dicimus, quae, licet maxime sin– gularis, non tamen habet eam incommunicabilitatem quae requiritur ad hoc ut de nullo alio possit praedicari; ideo sub.stantiae individuae se– cundum quid sunt: anima a corpore separata, natura humana a Verbo assumpta, et natura divina quae tota tribus relativis oppositis communi– catur; repugnat igitur substantiae simpliciter individuae cornrnunitas partís. communitas assumpt.ibilis et communitas identita- is cum tribus relativis subsistentibus; ratio est manifesta, quia individuum est indi– visum in se et divisum a quolibet alio, cui proinde repugnat quaelibet communicabilitas, vi cujus aliqua possunt de alio praedicari. Individua simpliciter est illa cui nulla ex his communicabilitas ma– net; quae proinde est ultimum subjectum attributioni.3, cui attribuuntur quaecumque facit vel operatur. Persona igitur est substantia sirnpliciter individua. Sed, inter substantias simpliciter individuas, aliae sunt rationales, aliae, irrationales. Jamvero, quia substantiae irrationales minorem habent (2) De persona et duab1rn naturis, c. 3. (3) De Pat., q. 9, a. 4; cfr. etiam BILLOT, De Verbo Incarnato, pag. 66, prooe– mium; cfr. nostrum tractatum De Verbo Incarnato, th. 4.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz