BCCCAP00000000000000000000547

DE PERSONIS DIVINIS, n. 328-329 181 CAPUT III DE DIVINIS PERSONIS 328. Connexio materiae.-Post considerationem eorum quae perti– nent ad processiones et ad r-elationes in divinis, dicendum restat in hac parte nostrl tractatus de personis; sic enim absolvítur hujus tanti mys– terii scientifica investigatio. Ordo sequendus.-Cuin hoc caput sit omni11m longissimurn, ratione quaestionum quae in ipso pertractantur oportet per prius ordinem se– quendum declarare, ne, in tanta rerum varietate, connexionem materiae obliviscaris. Quare is erit ordo dicendorum: a) De divinis Personis in communi. b) De iis in quibus divinae personae conveniunt. e) De missionibus divinis. ART. I De divinis Personis in communi Plura in hoc articulo inquiremus, nempe: a) Quid sit persona; b) Utrum d-e Deo persona possit proprie praedicari; e) quid significet in divinis persona; d) quot sint Divinae Personae; e) quomodo nobis in– not.escunt personae in divinis. § I.--QUID SIT PERSONA 329. Momentum istius quaestionis.-Omnibus est manifestum, nam impos:;,ibile videtur aliquid dilucidare, aut alicui disputationi finem im~ ponere, nisi status quacstionis recte ac clare exponatur per accuratam vocum explicationem atque expolitionem. Praeclara illa verba Theodori Abucara, nostra etiam facimus in praesenti, in quibus nos monet «iis, qui verorum dogmatum amatores defensoresque sunt, necessariam esse vocabulorum distinctionem et explanationem. Nam accurata illarum notitia destituti, complures, qui sapientes habebantur, a veritate abe– rrarunt, et ad absurda quaedam ac blasphema delapsi sunt atque a recta in Deum fide ceciderunt» (1). Nonne in infinitis disputationibus immorati sunt Patres, tum Graeci tum Latini, usque dum, ope praeeipue idnrnm. claram terminologiam adinvenerunt? Nonne etiam nostrae catholicae :fidei adversarii vim (1) Apud PETAVJUJII, De Trinitate. Jlb. 4, c. 1; et STUS, HIERONYMUS nos docet quoct «ex verbis inordinate prolatis haeresis incurritur». Apud STUJII. THo– MAM, 1, q 31, a. 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz