BCCCAP00000000000000000000547
180 DE DEO TRINO, th. 11, n. 326-327 Pars 2.ª: Quarum tres tantum ad invicem OPPonuntur. 326. Connexio materiae.-In thesi 10.ª actum est de reali distinctione quae existere debet inter reales relationes secundum quod ad invicem considerantur; thesim tamen cum aliquo additamento temperavimus, statuentes realero ad invicem cüstinctionem illarum relationum quae inter se opponuntur; immo potius, ex.presse supposuimus quatuor tan– tum adesse in Deo relationes reales, quarum tres tantummodo oppone– rentur inter se. Oportet igitur in praesenti declarare quaenam sint re– lationes qua:e ínter se opponuntur. Jamvero, quod relationes patemitatis et filiationis ad invicem op– ponantur, uimis clarum est quam ut probatione indigeat; paternitas est in Patre tanquam in principio activo a quo procedit Filius; filiatio vero est in Filio tanquam in principio passivo; spiratio activa Patris et Filii et spiratio passiva Spiritus Sancti ad invicem etiam opponuntur. Sed spiratlo activa, communis Patri et Filio, non opponitur Pater– nitati et Filiationi. Ergo non distinguitur realiter ab illis (2). Ad quorum intelligentiam scire oportet quod in creatis relationes rea– liter distingui, ex duplici capite contingit: a) ex oppositione ad suum correlativum, et b) ex ipsius relationis limitatione, nam relatio cum sit quid crea– tum, limitatur ad suam speciem, nec potest proinde plures respicere terminas. · Jamvero in Deo hoc ultimum non contingit, propter rationem op– positam, nempe propter illimitationem relationis; quare in Deo ratio, cur relationes reales realiter distinguantur, desumi debet ex oppositione ad suum correlativum. Sed, uti diximus, spiratio activa, quae est communis Patri et Filio, non dicit oppositionem relativam paternitati et filiationi. Ergo realiter non distinguitur ab istis. Quapropter consequens est quod in Deo una eademque relatio prop– ter suam infinitatem respiciat plures terminas diversos, sicut accidit e. g. in relatione paternitatis, quae respicit simul Filium ac Spiritum Sanctum. 327. Nota Bene.-Hinc vides, quod in Deo non sint quatuor Perso– nae, etsi sint quatuor relationes reales; ratio est quia Personae cons– tituuntur per relationes oppositas, quae, uti constat, tres tantum sunt; spiratio igitur activa non constituit aliam Personara distinctam a Per– sona P.atris et Filii. (2) «Sic igitur, ait Stus. Thomas, sp!ratlo ldem est cum Persona Patr!s et cum Persona Filii. Non quod slt una Persona per se subslstens sed sicut una essentia est in duabus personis, Ita et propr!etas». 1, q. 40, 'a. 1. ad l.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz