BCCCAP00000000000000000000547

DE RELATIONIBUS DIVINIS, th. 11, n. 324-325 179 et principiatum sese mutuo referunt et contraponunt eo ipso quod unum se habet ut principium et aliud ut principiatum; in his relationibus ori– ginis nulla datur anterioritas principii respectu principiati nec poste– rioritas, sed omnia simul sunt. Relationes ergo originis possunt esse subsistentes; partem exclusivam in sequenti argumento statim demons– trabimus. b) Aliud argumentum ex eo desumitur quod relationes reales, quae sunt in Deo, debent esse rnutuae, tales scilicet ut si unum extremum ha– beat realem respectum ad alterum, necessario hoc alterum habere debeat realem respectum ad aliud. Jamvero relationes mutuae nequeunt fun– dari nisi super quantitatem aut super originem (relationes enim in men– sura et mensurabili fundatae nequeunt esse mutuae, e. g. inter facul– tatem et earum objecta, quia realis est relatio inter facultatem, quae mutatur, et objecta, sed realis non est, sed rationis tantum, inter objecta et facultatem, quia objecta nullo modo mutantur). Jamvero relationes, fundatae super quantitatem, non possunt dari in Deo: a) quia Deus est purus spiritus, et in eo nulla cogitari potest quantitas sive molis sive certae virtutis, et b) quia istae relationes ex suo conceptu praesup– ponunt terminas jam aliunde constitutos et distinctos; quapropter si ipsis advenirent, forent accidentales. Jamvero reales relationes in divi– nis non praesupponunt objectum, nec terminum, sed potius per ipsas constituuntur, nec sunt accidentales, sed subsistentes. Ergo, .. Sequitur proinde ex hoc argumento quod, cum relationes divinae reales in Deo esse debeant rnutuae, et istae fundari nequeant, nec in mensura et mensurabili, nec in quantitate, sed tantum in actione et pas– sione (ad quas revocatur origo tum activa tum passiva), non dentur aline relationes reales in Deo praeter eas quas in origine fundatas esse diximus, nempe in duabus, qua-e in Deo sunt, processionibus 325. Nota Bene.-Scotus ejusque discipuli admittunt in Deo, uti su– pra dictum est, alias relationes reales, relationes videlicet aequalitatis et similitudinis, quod nobis admitti posse non videtur. At recte intelli– gere debes quid nobis in sententia Scoti displiceat. Non enim nega– mus nos Personas divinas esse ínter se aequales et simillimas, absit; negamus tantum relationes reales exsurgere ínter divinas Personas ra– tione similitudinis et aequalitatis earum, ita ut ea ipso quod una Per– sona divina sit alteri aequalis, realiter referatur ad ipsam. Po:::set etiam aliud argumentum contra ipsos Scotistas adduci, quod est hujusmodi: Similitudo et aequalitas in divinis attenduntur secundum conve– nientiam plurium relativorum in eadem numero natura, virtute et per– fectione absoluta. Jamvero relatio realis, quae juxta sententiam Scoti inde exsurgeret ínter duas Personas divinas, accideret ipsis relationibus originis. Sed hoc videtur impossibile, quia relationes non possunt inesse aliis relationibus tanquam suo subjecto, nec referuntur ínter se alia relatione... Ergo.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz