BCCCAP00000000000000000000547

178 DE DEO TRINO, th. 11, n. 323-324 est, si aliquis negaret spirationem activam, negare etiam deberet respec– tus Patris et Filii ad Spiritum Sanctum. b) Quod vero in Deo aliae relationes reales non dentur, praeter re– lationes originis, libere disputatur ínter Scholas; attamen sententia Sco– tistarum communiter rejicitur. 324. Probatur.-Thesis probatur per modum unius his argumentis: a) Constat ex supra dictis quod in tantum realiter distinguuntur in Deo relation€s in quantum oppositionem dicunt inter se; consequens igitur est quod tot in Deo sint relationes reales distinctae quot sint op– positiones per relationes inductae. Jamvero oppositio in Deo inducitur, et quiciem tantum, per relationes originis. Sed relationes originis in Deo :::ion sunt nisi duae, quarum unaquaeque binas importat respectus, principii videlicet €t principiati. Ergo uuatuor tantum sunt in Deo re,ationes reales, nempe paternitas et filiatio ex parte Patris et Filii; spiratio activa ex parte Patris et Filii simul, et processio ex parte Spi– ritus Sancti; quarum nomina, prima sunt propria, eo quod in revelatione expressis verbis contineantur; posteriora vero sunt accommodata, eo quod, uti supra dictum est, processio Spiritus Sancti non habeat nomen proprium. Aliis verbis: in Deo non possunt esse relationes reales praeter re– lationes in origine fundatas. Jamvero in Deo origines non dantur nisi duae: duae scilicet processiones, quas, juxta praemissa, admittere oportet in divinis. Nunc autem, istae origines duos habent recíprocos respectus. Ergo in Deo non sunt nisi quatuor nlationes reales, quae sunt: pater– nitas, filiatio, consequentes primam processionem per modum genera– tionis; spiratio activa et processio, consequentes secundam processionem per modum amoris. In hoc argumento omnia sunt clara et evidentia, si excipias princi– pium unde omnes consequentiae dimanant, nempe non dari in Deo alias relationes praeter relationes originis, quod statim probandum restat. Relationes reales in Deo sunt necessario subsistentes. id est, cum essentia divina re omnino identificatae; id enim exigit ipsa simplicitas dh-!na, cui repugnat quaelibet entitas quae cum essentia divina non sit ídem. Jamvero solum relationes originis, seu in origine fundatae, pos– sunt esse wbsistentes ... Ergo in Deo aliae relationes reales non dantur praeter relationes real-es originis. Ut minorem istius syllogismi melius intelligas, scire debes quod rc– Zatio accidentalis praesupponit ipsum subjectum et terminum relatio– nis. ita ut relatio, adveniens subjecto, sit id qua unum refertur ad aliud Nunc autem, relatio subsistens, quia substantiae non accidit, nec unum praesupponit, nec alterum; quare ipsa relatio subsistens est id quod. refertur ad suum terminum, qui est necessario relatio subsistens reci– proca. Jamvero talis relatio subsistens nonnisi in origine fundata esse potest; et ratio est haec: quia ea sola quae sese habent ut principium

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz