BCCCAP00000000000000000000547

DE RELATIONIBUS DIVINIS, th. 11, n. 320-323 17'i -------- que sunt subsistentes; et ah ea nonnisi ratione distinguuntur eo quod aliud est apud nos conceptus substantiae, sive ess~mtiae, et aliud con– ceptus relationis. Si autern relationes considerentur secundurn habitudinern ad seipsas, realiter distinguantur inter se necesse est si oppositionern dicant ad invicern; jarnvero in relationibus originis, quales sunt Yelationes reales divinae, oportet quod respectus oppositi principii et principiati non iden– tificentur quoad rern; evidens enirn est quod idern non potest esse sub eodern respectu principiurn et principiaturn. Ergo oppositio relationurn ,originis irnportat necessario distinctionem realem earum relationurn quae inter se opponuntur. His igitur dictis, facile transitus instituitur ad thesirn praesentern. Status quaestionis.-Quaeritur nunc quisnain sit nurnerus relatio– num in Deo, et quaenarn relationes opponantur inter se; et respondernus: a) Relationes reales esse quatuor, et b) tres tanturnrnodo ad invicern opponi. Pars l.ª: In Deo quatuor tantum sunt relationes reales. 321. Explicatio terminorurn.-Terrnini hujus propositionis non indi– gent declaratione; notari tarnen oportet quod haec vox «quatuor» non cadit supra adjectivurn «reales», sed supra substantivum «relationes»; quaerimus proinde in hac thesi utrum sint in Deo quatuor relationes res– picientes suos terminas reales; utrurn vero illae quatuor relationes sint reales, id est ex natura rei distinctae, infra discutietur. Ut rnelius intelligas statum quaestionis scire debes nos affirmare in praesenti adesse in Deo quatuor relationes reales, non vero eas consti– tuere actualem quaternitatem realem relationum; aliis verbis, in hoc mysterio adrnittendae sunt tres personae realiter distinctae, ac proinde tres relationes reales ad invicem distinctae. 322. Adversarii.-Omnes catholici admittunt, et admittere debent, nisi fidei catholicae injuriam inferre velint, quatuor saltero esse in divinis relationes reales, nempe paternitatem, filiationem, spirationem activam et spirationem passivam, seu processionem; si enim aliquis spi– rationem activam infitiaretur, eo ipso negaret fidem Trinitatis, eo quod de medio tolleret. respectus Patris et Filii ad Spiritum sanctum. At. vero in hac parte nostrae theseos non solum affirmamus quod relationes reales in Deo sint numerice quatuor, sed etiam dicimus eas esse quatuor tantum; negant igitur hanc secundam affirmationem Seo– tus et scotistae, qui, praeter istas quatuor relationes reales, admittunt et alias ejusdem rationis relationes fundatas in aequalitate et similitu– dine, quod nobis sustineri non videtur O). 323. Censura. a) Quod in Deo sint quatuor relationes reales, ad– mittitur ab omnibus saltem ut theologice certum; nam, uti supra dictum (1) .Cfr. FRASSEN, De SS. Trinitatis mysterio, disp. a, a. 2, q. 1, concl. 3 · HENNO, De Deo Trino, disp. 2, q. 2. ' MAN. TUEOL. DOGM.-13.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz