BCCCAP00000000000000000000547

_17_6_________D_E_D_F.O TRINO, th. 11, n. 319-320 319. Nota Bene 1. 0 Vides igitur solutionem istius difficultatis non inde repeti quod ínter relationes et essentiam divinam adsit distinctio virtualis; id enim non sufficit, quia secus probaretur inter ipsa attri– buta Dei realem vigere distinctionem; sed potius ex eo quod inter ipsas relationes vigeat ardo oppositionis, ac ideo distinctionis realis, quia fun– damentum relationis, nempe processiones, est etiam reale. Sed adverte simul quod totum mysterium in eo reponendum sit quod essentia divina, in se simplicissima, sit simul summum absolu– tum et summum relativum, seu aliis verbis, in eo quod sint in Deo relationes reales subsistentes; si proprium conceptum haberemus rela– tionis subsistentis, mysterium SSmae. Trinitatis non esset occultum arcanum quod frustra omnino mens humana patefacere conatur; esset enim velut limpidissimus sol suam lucem irradians suisque fulgoribus vitam divinam nobis patefaciens sine velo et sine umbra. Nota Bene 2. 0 : In hoc etiam loco notare oportet quam conveniens nobis sit, immo et convenientissima, divina revelatio, qua conceptus nostri rationales nedum destruantur, sed potius corrigantur et ampli– ficentur. Absolutum enim a nobis concipitur ut cumulus cujuslibet perfectio– nis, cui scilicet nihil superaddi potest; relativum autem. propter ejus essentialem limitationem, ut imperfectio aestimatur; absolutum enim 2. nobis cogitatur illud quod nullam habet relationem. Revelatio autem utrumque corrigit, dicendo: a) quod nec abso!u– tum ::,ine relativo dicit plenitudinem perfectionis, nec b) relativum implicat essentialem limitationem. Conceptus nostri erant mediati, experientia comparati ex creaturis, ex quíbus id certe colligitur; revelatio vero eos corrigit atque amplificat. Cujus rei aliquod exemplum apud nos etiam existit, nam pater per– fectior est cum filio, quam sine illo; perficitur igitur absolutum cum acquisitione relativi; sed quia relativum paternitatis fit cum modifi– catione ipsius... est imperfectio; quia vero dicit habitudinem ad no– vum terminum, qua antea carebat. est quaedam perfectio imperfec– tioni admixta. Similiter dicendum est de filio. Quia tamen in processio– nibus Filii a Patre, et Spiritus Sancti a Patre et Filio, nec ulla modificatio nec novae perfectionis acquisitio habeant locum, nulla sequitur im– perfectio in divinis. ART. IV De relationum numero THESIS 11.ª: In Deo quatuor tantum sunt relationes reales, scilicet paterni– tas, filiatio, spiratio et processio, quarum tres tantum ad invi– cem opponuntur. 320. Connexio materiae.-Consideratis his quae pertinent ad relatio– nes secundum earum habitudinBm, tum ad divinam essentiam, tum ad ipsas inter se, jam ad numerum relationum, quae in Deo sunt, consi– derandum venire oportet. Relationes enim divinae cum sua essBntia omnino idBntificantur, ideo-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz