BCCCAP00000000000000000000547

DE RELATJONIBUS DIVINIS, th. 10, n. 318 175 Ergo impossible est quod realiter distinguantur inter se... Aliis verbis, si relationes reales paternitatis, filiationis. .. ratione tantum distinguantur a divina essentia, con– sequens est quod etiam ratione distinguantur inter se. Respondeo: Dieendum quod certe nullum casum invenire possumus apud creatu– ras in quo duae res ratione distinguantur ab uno tertio, et nihilominus realiter ct1s– tinguantur ínter se; at vero, ex eo non sequitur quod ibi contineatur aperta contra– dictio; nam poterant sese distinguí inter se secundum alium, sicut accidit in praesenti; nam relationes paternitatis, filiationis ... identificantur cum essentia divina secundum respectum absolutum, et distinguuntur ínter se secundum respectum relativum, quem respectum habent inter se, non vero cum essentia divina, propter oppositionem, ac proinde distinctionem, quae est de essentia cujuslibet relationis realis. Quare non repugnat quod paternitas et filiatio diverso modo distinguantur ínter se, quo distin– guuntur a tertio, si dic2-nt ínter se oppositionem quam non tlicunt respectu istius ter– tii, quod praecise accidit in praesenti. Nova instantia: «Verum nondum penitus quiescit animus» (16), subjungit el. Billot, quia haec ipsa suppositio est quae absurditatem prae se ferre videtur atque repug– nantiam in terminis; quo enim pacto intelligi datur quod duo realiter distinguanlur ínter se propter oppositionem quam ad invicem dicunt, non vero ad aliud tertium, et quod nihilominus identificentur cum isto tertio? et quo pacto fieri potest quod hoc tertium sit duobus extremis inter se oppositis identicum, si quaelibet oppositio fit, uti scitur, per affirrrrntionem in uno et negationem in altero, alicujus perfectionis et rea– litatis? Si enim adhuc hoc tertium praesupponitur identicum duobus extremis. evi– denter contradictoria verificari debent. Respondeo dicendo quod haec contradictio atque in terminis repugnantia evidentes forent si cluo extrema opponerentur inte;· se quoad aliquid absolutum, non autem si supponantur opponi quoad aliquid relativmn; jamvero relationes reales paternitatis et filiationis dicuntur esse identicae cum essentia divina secundum esse absolutum, et oppositae inter se secundum esse relativum. Ergo non datur contradictio nec re– pugnantia in terminis. Et revera si absoluta A et B sint realiter identica cum absoluto C, impossibile est, contradictorium est, quod A et B opponantur inter se, et quod nihilominus identica sint cum C; et rntio est evidens, quia absolutum realitatem et perfectionem importat, ideoque si duo absoluta opponuntur inter se, eo ipso affirmatur in uno extremo exh,– tentia alicuJus perfectionis quae deesse debet in alio. At manife,:ta !mee repugnantia non invenitur profecto inter duo extrema relativa quae opponuntur inter se ; et hoc propter singularem naturam oppositionis relativae, nam relativum ex propria ratione sui formali non dicit realitatem sive peYfectioncm, sed tantum cppositi0nem, ac proinde clistinctionem; quapropter nulla in eo dari potest contradictio quod duo ext:·ema relativa sint realiter identica cum uno tertio, a quo non differunt nisi ratione, et realiter distinguantur inter se propter oppositionem quam ad invicem dicunt, non vero ad aliud tertium. Relationes enim divinae opponuntur inter se secundum mutuum ac reciprocum esse ad ; jamvero esse ad relationis, in quo consistit formaliter relatio, non dicit ex se aliquicl reale; realitas ei advenit ex nota in, quae in casu nosotro est essentia rJi– vina: paucis verbis, paternitas, filiatio..., formalitcr qua relationes distinguuntur inter se et quidc,m realiter; qm,. relationes reales re idem sunt cum essentia divina. Unde vitatur contradictio ab adversariis inventa contra Mysterium Trinitatis. Haec onmia breviter, sed lucide, exposuerat Stus. Thomas, in responsione ad ob– jectionem ab ipso propositam: «Ad primum dicendum quod secundum Philosophum argumentum illud tenet, quod quaecumque uni et eidem sunt eadem, sibi invicem sunt eadem, in his quae sunt eadem re et ratione, non autem in his quae differunt ratione... Et similiter, licet paternitas sit idem secundum rem cum essentia divina et similiter filiatio, tamén haec duo in suis propriis rationibus important oppositos respectus. Unde distinguuntur ab invicem» (17). (16) Op. cit.. pag. 440. (17) Confer solutionem istius d!fficultatis, apud BILL0T, pag. 435-442; VAN nEa MEERSCH, pag. 555; JANSSENS, pag. 239; HERVE, pag, 192; MAZZELLA, op, cit., pag. 180-183; PEGUES, Comme-:it. fr. litt., h. l., pag. 106 sqs,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz