BCCCAP00000000000000000000547
174 DE DEO TRINO, th. 10, n. 318 infinito, esse falsum, neque directe demonstrari, aut probari posse, sed ad summum inductione posse a nobis ostendi in creaturis. Negamus autem inde recte concludi in tata illa universitate» (12). Crisis.-At haec solutio, quamtumvis a theologo tanti nomm1s adducta, non acqui– sivit p:i.tronos, eo quod principium identitatis comparatae, non experientia, nec induc– tione, <'ed ipsa immediata analysi conceptuum censeatur ab omnibus comparari; immo tamquam basis et fundamentum aestimetur cui nituntur omnes reguhe syllogismi: «Necesse igitur est, ait Billot, ut intra limites suae legitimae significationis sit uni– versaliter verum, et tam in divinis quam in creatis applicetur, non secus ac istmi: nihil potest esse et non esse simul, aliaque hujusmodi. Alioquin quid amplius de Deo superest ratiocinandum?» 03). So!utlo Molinae.-Fuit etiam solutio Molinae, secundum quam principium illud iden– titatis valet quando agitur de idPntitate duorum cum aliquo tertio singulari incommu– nicabili; cum igitur in praesenti agatur de identitate duorum cum essentia divina, quae tribus Personis communicatur, dicendum est quod praedictum principium in prae– senti non habeat applicationem (14). Crisis.-Haec tamen sententia, immerito restringens applicationem principii supro,– citati, «relinquit int,egram difficultatem, ait Billot. Quippe quaestio redit fere sub eadem forma de illo singulari quod adhuc est per identitatem communis multis. Idem enim cst esse unum singulare quod est identice multa, et essc plura realiter ínter se distincta, tametsi cum uno tertio identificata. Non est ergo sujficiens responsio» (15). Nostra solutio.-Principium identitatis comparatae, in quo ex eo quod ctuae res sint identicae alii tertiae, infertur identitas illonim inter se, valet tantummodo quando duo sunt re et ratione idem cum tertio; sen, aliis verbis, quando praedicatio est formalis, sen, quod idem est, quando praedicatum est de ratione subjecti. Si enim ex identitate duorum quae sunt re idem cum aliquo tertio, inferres iden– titatem ipsorum ínter se etiam ratione, profecto ultra praemissas evaderes; et ratio est manifcsta, scilicet quia in praemissis habes unum respectum, distinctum a respect11 conclusionis; comparatio enim debet esse utrimque idem; si in priori membro com– paratio instituitur secundum unum respectum, non potest in secundo fieri secundum alium ; quod idem est ac si dicerenms quod syllogismus procedit quando praedicatio est formalis. Si quaeritur e. g. de identitate B et C cum aliquo tertio A, necesse est (ut com– paratio recte statuatur) quod A sit identicum cum E et C; identicum. inquam, secun– dum illum res;-iectum sub quo consideras B idem cum A, et C esse etiam idem cum A. Nam contradictorium foret asserere E indenticum cum A, C identicum etir.m cum A, et nihilominus A supponere tertiam rem praeter B et C. Oportet igitur quod ex iden– titate duorum secundum unum respectum cum aliquo tertio, inferatur identitas eorum inter se secundum eumdem respectum, non vero secundum alium. Jamvero paternitas et filiatio sun~ iclentica essentiae divinae secundum esse in, id est, secundum respectum absolutum, non vero secundum esse ad, sen secundum esse relaLivum. l!h:go consequens non est quod, etsi paternitas et filiatio sint identica omnino essentiae divinae quoad respectum absolutum, sint etiam identica inter se quo:,.d respectum relativum. Vides igitur difficultatem ex eo dissipari quod divina essentia duplicem habeat res– pectum, esse scilicet absolutum et esse relativum ; paternitas, filiatio, spiratio passiva, sive processio, identificantur omnino cum essentia divina, ideoque, vi allati axiomatis, sequitur quod sint etiam identica inter se quoad esse absolutum; nondum vero sequi– tur quod sint etiam identica inter se quoad esse relativum. Instantia: Sed nondum satis, nam impossibile vídetur quod, ea quae ab uno tert!o nonnisi ratione distinguuntur, realiter distinguantur inter se. Jamvero relat!ones pater– nitatis et filiationis et spirationis... nonnisi ratione distinguuntur ab essentia divina. (12) SUAREZ, De Trinitate, lib. 4, c. 3; cfr. DALMAU, s. J., El Principio de iden,. tidad comparada según Suárez, in EstEccJ., 5 (1926), 91-98. (13) BILLOT, op. cit., pag. 436. (14) MOLINA, In I, Q. 28, a. 2, diSP. 2. (15) Op. cit.• pag. 436.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz