BCCCAP00000000000000000000547
DE RELATIONIBUS DIVINIS, th. 10, n. 317-318 173 scilicet quae realiter distinguantur ínter se. Hoc autem obtinetur per oppositionem quae est de essentia cujuslibet relationis realis, sicut in argumento sequenti declarabitur. b) Aliud argumentum desumi potest ex eo quod, quando aliquid ali– cui attribuitur, tribuí ei debet omne id quod est de ratione illius «ali– quid» : «sicut cuicumque attribuitur hamo, oportet quod aítribuatur esse rationale» (8). Jamv,ero Deo tribuuntur relationes reales. Ergo opor– tet quod Deo attribuatur illud quod de formali relationum realium est. Sed de formali relationis realis est oppositio: «De ratione autem rela– tionis est respectus unius ad alterum, secundnm quem aliquid alteri op– ponitur relative» (9). Ergo oportet ponere in Deo oppositionem relati– vam. Sed iterum oppositio relativa includit in sui ratione distinctionem, et quidem realem, inter ea quae ad invicem realiter opponuntur. Ergo oportet quod relationes reales, secundum oppositionem quam habent in– ter se, realiter ad invicem distinguantur. e) Id-em argumentum verbis diversis evolvit el. Billot, supponendo quod jam probatum est, adesse in dl.vinis reales relationes in origine fundatas. Jamvero evidens omnino est quod respectus oppositi principii et principiati non possint id-cntificari ínter se, maxime si attenditur quod in praesenti sermo sit de relationibus subsistentibus, quae sunt «id quod» refertur ad terminum, et «id ad quod» -etiam r-efertur relatio opposita. Ergo relationes opposita,e non identificantur inter se, et id€o realiter ab invicem distinguuntur (10). 318. Objectio celeberrima.-«Quaecumque enim uni et eidem sunt eadem, sibi invi– cem sunt eadem. Sed omnis rclatio in Deo e:ristens est ídem secundU?n rem cum divina essentia. Ergo relationes secundum rem ab invicem non distinguuntur» (11). Si enim duo sunt eadem uni tertio, necesse est quod illa duo eadem sint inter se. Pat.ernitas et F1líatio sunt idem secnndum rem cum essentia divina. Ergo Paternitas ·et Filü,tio idem sint ínter se necesse est. Ergo ab invicem realiter non distinguuntur. Respondeo: Dicendum non unam fuisse a Theologis hujus difficultatis solutionem inventam, sed varios varias quoque ac valde disparatas solutiones quaesivisse ; quod jam per se demonstrat difficultatem esse omnium maximam ; et revera, si paternitas et filiatio re omnino identificantur cum essentia divina, quomodo non identificantur ínter se? ... ; aut si mavis, si paternitas et filiatio realiter ab invicem distinguuntur, <:ur parí ratione non distinguuntur quoque ab essentia?... Videretur enim quod iden– titas cum natura divina destruat distinctionem, aut quod distinctio relativa auferat identitatem. Solutio Suarezii.-Snarezius facilem, uti videtur, adtnvenit solutionem, at pl'.lne inad– missibilem; dixit enim Eximius principium identitatis comparatae: (Quae sunt eadem uni tertio, sunt eadem ínter se), esse experientia aut inductione comparatum; quare €sse falsum si in tota abstractione et analogía entis sumatur; quapropter in divinis dixit Suarezius lloc principrnm plane omnino fallere. ((Jfoc ergc vosito, resvondeo 1)rincipium illud: Quae sunt eadem..., in tata abstrac– tione et analogía entis sumatur abstrahendo ab ente creato et increato, seu finito et (8) 1, q. 28, a. 3. (9) l. q, 28, a. 3. (10) Cfr. BILLOT, op. cit., pag. 435. (11) 1, q. 28, a. 3, obj. 1; cfr. J. DE ALDAMA, R1liz de Montoya y el proolema teo– lógico de identidad comparada, in EstEcl., 11 (1932), 554-559; J. HELLÍN, El principio de identidad comparada según suárez, in Pens., 6 (1950), 435-463; 7 (1951), 169-192.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz