BCCCAP00000000000000000000547
170 DE DEO TRINO, th. 9, n. 310-312 remanet aspectus ad, qui non dicit ordinem ad essentiam, sed ad suum oppositum. e) Tertium denique argumentum desumi potest ex simplicitate di– vina. Nam etsi opposita relativa, qua talia, non componant aliquod ter– tium ab.solutum, concurrunt tamen cum substantia ad unum relativum constituendum; quapropter ubi relatio realiter distinguitm ab essentia, ibi est necessario quaedam compositio, quae in Deo nullatenus admitti potest. Oportet igitur quod in Deo reationes reales re identificentur omnino cum sua essentia. 311. Corolla1·ium.-Si relationes reales, quas in Deo fides catholica ponit. identificantur cum essentia, oportet quod sint etiam subsisten– tes; rnsentia enim divina est quid subsistens, quapropter necesse est ut, quidquid ab ea realiter non distinguatur, subsistens etiam sit. At notari etiam oportet, ut optime notat el. Billot, unde veniat relatio– nibus divinis titulus subsistentiae; non certe ex nota propria et speci– fica relationis in quantum hujusmodi, nempe ex nota ad, sed tantum ex nota communi et generica, nempe ex nota in, quae cum sit in Deo, nihilque in Deo esse possit ut accidentale, perfecte identificatur cmn essentia divina (10). Aliis vcrbis, relatlones divinae oppositionem et distinctionem acci– pere valent ex nota ad, quae semper respicit ad suum oppositum, ad aliud; ex nota vero in accipiunt ident.itatem cum absoluto, cum essen– tia divina. 312. Scholion: Quid sentiendum sit de sententiis Durandi et Scoti. Sententia Durandi.-Aliqui philosophi distinctionem realem dividere solent in majorem, seu entitativam, et minorem, seu modalem; prima es– set illa quae viget inter rem et rem; secunda inter rem et modum ejus, e. g. inter lineam curvam et ipsius curvitatem. Hanc distinctionem mo– dalem realem admisit Durandus inter relationes divinas et essentiam. Hanc sententiam rejiciunt multi ut falsam, et quod talis distinctio realis modalis non detur in divinis, defendunt saltem tanquam theo– logice certum. Et revera haec sententia admittit quamdam distinctionem realem, licet minorem, inter relationes et essentiam, quod nimis accedit ad errorem Gilberti Porretani. Sententia Scoti.-- Scotus adhibuit in praesenti distinctionem quam propugnat inter attributa divina et essentiam, nempe distinctionem formal en a parte rei: «Breviter igitur dico, ait subtilis, emittendo illa verba de distinctione rationis et de distinctione virtuali, non quia sunt male dicta, sed quia non oportet eis uti, dico quod essentia divina ante actum intellectus est entitas A et entitas B, et haec non est formali– ter illa» (11). De hac sententia nihil novum dicendum ·est praeter id quod in Phi– losophia et in tractatu de Deo Uno dici solet; si enim in his locis sustineatur, sustineri etiam poterit in praesenti loco; generatim aucto– res eam rejiciunt utpote incompossibilem cum simplicitate divina. (10) BILLOT, OP. cit., pag. 433. (11) In I Sentent., dist. 2, 2, 7.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz