BCCCAP00000000000000000000547

DE RELArIONIBUS DIVINIS, th. 9, n. 309-310 lo9 309. Censura.-Quod relationes úivinae identificentur omnino cum substantia Dei, est theologzce certmn juxta Van der Meersch ( 4), et Her– ve (5); juxta Janssens, «thesis est de fide, uti ex allatis testimoniis et ex evtdentia deducíionis theologice apparet»; juxta Billot: «Ad dogma pertinet» (6). Conc Rhemense haec sb.tuit: «Creclimus et confitemur solum Deum Patrem et Filium et Spiritum Sanctum aeternum esse, nec, aliquas om– nino res sive relationes sive proprietares sive singularitates vel unita– tes dicantur, et hujusmodi alia, adesse Deo, quae sint ab aeterno, quae non Deus» (7). 310. I•robatur: a) Prcprietates divinae sunt adoratione latriae co– lendae juxta illud Praefatii: «Et in JJCrsonis vroprietas et in essentia unitas et in majestate adore, ur aequalitas:> ( 8). Jamvero, juxta anti– quum modum loquendi, proprietatcs divinaB sunt relationes. Ergo rela– tiones divinae sunt adoratione latriae colendae. Nunc autem sola es– sentía divina potest adoratione latriae coli. Ergo relationes divinae plane identificari nec,esse est cum esscntia divina, nam si essent ab ea aliquid distinctum, essent aliquid creatum cui adoratio latriae non defertur. b) Diximus in superioribus adesse in divinis relatiornis reales. Jamvero relatio in tantum est realis in quantum hab-et esse in subjecto. Ergo relationes reales divinae habent esse in Deo. Sed omne quod habet esse in Deo, cum sua essentia plan-e id-entificatur, quia in ipso nullum dari potest accidens. Ergo relationes reales in Deo plane identificantur cum sua essentia. Rursus, essentia divina est quid subsistens. Ergo -et rela– tion-es subsistentes sint necesse est. Et hoc est argumentum quod lucide omnino exponit in pra-esenti Stus. Thomas: primo -enim discrimen ostendit inter octo alia praedi– camenta et relation-em; octo praedicamenta -ex propria ratione formali sunt in subjecto, et respiciunt ad subjectum in quo sunt; id -est, non solnm nota generica, quae est omnibus accidtmtibus communis, verum etiam nota propria uniuscujusque praedicamenti, absolvitur in eo quod· est esse in subjecto, vel ponere aliquid in subjecto. Nunc autem, relatio realis ex nota generica dicit esse in subjecto, in quo convenit cum aliis praedicamentis; accidentis enim esse est ines– se: sed nota propria et formalis relationis non est esse in, sed esse ad al– terum. «Ratio propria relationis non accipitur secundum comparationem ad illud in qua est, sed secundum comparationem ad aliquid extra» (9). Jamvero relatio realis in creatis, tam secundum respectum generi– cum in, auam Recundum respectum specificnm ad, est quid accid-entale, extrinsecus adveniens subjecto. In Deo, e contra, re.spectus genericus re– lationis, scilicet esse in. necessario identificatur cum essentia Dei, quia quidquid est realiter in Deo, essentiale est, non vero accidentale; et solus 14) VAN DER MEERSCH. OP. cit., pag, 551. ífi) FERVE, DP DPO et Trino, 01). cit.• pag. 189. (6) BILI,OT. op. dt., pag. 425. /7) DENZINGER, 391, 432. /8) Praefati1tm de SSma. Trinitate (9) 1, q. 28, ª· 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz