BCCCAP00000000000000000000547
168 DE DEO TRINO, th. 9, n. 306-308 306. Probatur.--Thesis facile demonstratur si aliquis attente consi– deret in quo consistat ratio substantiae et ratio relationis. Substantia enim ex formali ratione sui generis dicit esse in se; relatio autem, etiam ex formali ratione sui generis, dicit esse ad alterurn. Jamvero ratio for– malis substantiae non includit rationem formalem relationis. Ergo in divinis ratio substantiae sive essentiae formali raticme, seu conceptu, distinguitur a ratione relationis. Ex quo vid-ere est quod sola relatio conservat in divinis notam dis– tinctivam sui generis, qua-e -est ad aliquid; dum, e contra, omnia alia quae de Deo praedicantur, utputa scientia, bonitas ... r.educuntur ad propriam rationem tau esse subsist-entis; sic etiam apparet id quod continuo enun– tiat Sanctus Thomas, scilicBt quod non sint in Deo nisi duo modi praedicationis, secundurn. substaniiarn et secundum relationem; quo etiam fit ut distinctio virtualis, quam nos ponimus inter t'.Ssentiam di– vinam et relationes, melius sit fundata quam similis distinctio quae in tractatu de Deo Uno statuitur inter essentiam Dei ejusque attributa. 307. Sententia Cajetani.-Quam nos etiam admittimus, propugnat quod ínter relationes reales divinas et Dei essentiam nulla sit dis– tinctio, ne quidem rationis, seu virtualis; quod etiam facile probatur si status quaestionis bene consideretur. Nam quando sermo est de ha– bitudine relationum divinarum ?.d essentiam Dei, comparatio instituitur intcr id quod relatio habet absoluti et essentiam Dei. Jamvero inter respectum absolutum relationis (esse in) et essentiam, nulla datur dis– tinctio. nequidem rationis ratiocinatae (3). Pars 2.ª: Sed re omnino identificantur cum ea... 308. Adversarii.- GilIJertus Porretanus citari semper solet, etsi ejus error non clare ab auctoribus cognoscatur nec proinde ab omnibus eo– dem modo exponatur; attamen ex definitione Concilii Rhemensis (au– no 1148), et ex variis locis Sti. Bernardi erui solet; juxta ipsos docuisset Porretanus dari distinctionem realem inter relationes et essentiam di– vinam, ita ut relatio et essentia in divinis differant inter se sicut una res ab alía realiter distinguitur. Hoc igitur pacto quamdam composi– tionem adstruebat in Deo ex essentia et relatione resultantem; cujus effectus erat quaternitas divina, quam Stus. Bernardus acriter impugnat. «Quaternitas orbem disterminat, non signat deitatem. Deus Trinitas est. Deus trium singula Personarum. Si quartam divinitatem adiicere placet, interim ego hanc, quae Deus non est, persuasi minime adoran– dam» (Stus. Bernardus). Si autem a me quaeras unde provenerit error Gilberti, dicam tibi ipsum provenire ex eo quod nescivit in relatione duplicem invenire res– pectum: esse ad et esse in, atque ex eo quod nescivit esse in relationum divinarum identificar! cum ipsa substantia sive essentia; aliis verbis, ex eo quod non admisit in Deo relationes subsistentes, sed tantum ac– cidentales ab aeterno essentiae divinae affixas. (3) Cfr. JANSSENS, op. cit., pag. 236.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz