BCCCAP00000000000000000000547
166 DE DEO TRINO, th. 9, n. ~00-302 Quapropter mirum non est quod in Conciliis Florentino et Lugdunen– si, in quibus hoc dogma expresse explanatum est ut inde unio Graecos inter et Latinos exsurgeret, hoc principium veluti fundamentale ab om– nibus admitteretur: «Sola relatio apud omncs Graecos et Latinos Doc– tores, divina processione personas multiplicat, ita, ut non alia ratione, quam vi relationis, una persona ab alía difjerat» (23). Ex theologis.--Nec-ess-e non est Theologorum testimonia recitare, nam haec veritas tam manif-esto apparet apud omnes theologos, ut nulla v-el minima discrepantia hac in re aliquando exorta fuHit (24). Constat igitur reales adesse in divinis relationes, tales scilicet qua.e non in sola nostrae mentís consideratione existant, sed diam in re ipsa. Nunc autem, quomodo ses•e habeant ad essentiam divinam statim explo– randum venit in thesi sequenti. ART.II De earum identitate cum essentia divina THESIS 9.ª: Relationes reales in Deo ratione distinguuntur ab ejus essentia, sed re omnino identificantur cum ea, et ideo ~unt subsistentes. 301. Connexio materiae.-Constat ex supra dictis 1elationes reales dari in Deo Patrem inter et Filium, Spiritum inter et Patrem et Filium, aut generalius, inter procedentem et eum a quo alíquis processit; haec doctrina tanti momenti est, ut, ipsa negata, nec,essario deveniri opor– teat ad purum Sabellianismum, ideoque ad negationem personarum in Deo realiter ab invicem distinctarum; oportet igitur in divinis reales relationes admittere. At ·etiam oportet recte et adaequate intelligere hunc conceptum re– lationis, quia si in Deo admittis relationes prout apud nos dicunt esse ad aliud, ad aliquid, et simul prout dicunt esse in subjecto, eo ipso poneres in Deo relationes accidentales, quae advenirent ut accifümtia personis jam constitutis; deberes etiam tune admittere composition,em in Deo ex substantia et accidenti, quod, uti patet, simplicitati divinae repugnat. Veritas ergo catholica ponit in Deo relationes reales, quarum esse ad aliquid, vere est reale, immo et realissimum; esse vero in plane iden– tifi.catur cum substantia sive essentia. Uti vides, in thesi superiori ac– tum est de realitate relationis; in praesenti agendum est de ejas sub– sistentia; et recte quidem, nam si in Deo aliquid demonstratur adesse, non poterit esse accidentale, sed necessario erit substantiale. 302. Status quaestionis.-Quaeruntur igitur in praes,mti duo: a) Utrum relationes reales, quae in divinis inveniuntur, sint re idem cum essentia divina, et ideo subsistentes. (23) DENZINGER, 703. (24) Cfr. cen11ura1n.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz