BCCCAP00000000000000000000547

DE RELATIONIBUS DIVINIS, th. 8, n. 299-300 165 ----~-- ratione alicujus absoluti, quippe quod absolutmn in divinis essentiam significat, et essentia est tribus Personis communis. Ergo ratione alicu– jus relativi. Existunt igitur in Deo relationes reales. e) E nominibus Patris et Filii relativis. In Sacra Scriptnra prima persona nomine Patris appellatur, secunda vero nomine Filii insignitur, et quidem nomine proprio €t stricte dicto, non metaphorico; adsunt ig!tm in divinis vera paternitas, veraque filia– tio. Atqui pat-crnitas et filiatio sunt verae et stricte dicta-e relationes reales. Ergo idem ac prius. Quae omnia, praEter Sacram Scripturam quae nos docet Deum esse vere Patrem, Verbum vere esse Filium, confirmat etiam doctrina supra tradita de processione Filii a Patre per veram generationem; ubi enim adest vera generatio, ibi adesse debet vera quoque paternitas, veraque filiatio. 300. Nota Bene.-Hoc argumentum valet tantummodo pro existentia relationnm paternitatis et filiationis Patrem in ter et Filium; nititur enim in ipsis nominibu~ relativis, quibus prima et secunda persona in Scrip– tura insigniuntur; non V(:ro ctemonstrat existentiam relationum Spiri– tum Ran~tum ínter et principium a quo procedit; immo, si hoc tantum ai·:,;umrntum nobis praesto esset. non possCcmus nisi indirecte deducere relationes reales, quae ínter Spiritum Sanctum et principium a quo procenit, intercedunt; processio enim Spiritus Sancti nullum habet nomen proprium, eo quod, uti supra dictum est, modus istius commu– nicationis non habeat apud nos aliquid simile; praeterea nomen «Spi– ritus Sancti» non est nomen proprium, sicut nomen Filii, nec expri– mit id quo ab aliis Personis distinguitur. Ex Traditione,-Stns. Gregorius Naziancenus: «Pater non est no– men essentiae, o viri acutissimi, neque actionis, sed relationem eam in;.. dicat quam habet Pater ad Filium, vel Filius ad Patrem» (18). «Quid ergo est, inquiunt, quid Spiritui deest ad hoc ut sit Filius? N"si e11,;m aliquid deesset, Filius esset. Deesse enim nihil dicimus. Non enim Deo quidquam deest. Verum manifestationis, ut ita dicam mu– tuaeque eorum relationis differentia, diversa quoque ipsis nomina pro- creavit» ( 19). · Stus. Cyril. Alexand.: «Pater ... relativum nomen est et similiter Fi- lius» (20). ' · Stus. Augustinus: «Quamobrem, quamvis diversum sit Patrem esse et Filium esse. non tantum diversa substantia, quia hoc non secundum substantiam dicuntur, sed secundum relationem; quod tamen relativum non est accidens, quia non est mutabilei, (21). Stus. Isidorus Hispalensis: «In relatione personarum Trinitas est; in substantia vero naturae unus Deus est» (22). (18) Orat. 29, n. 16; PG.. 36, 95; Journel, 990. (19) Orat. 3i: Journel, 996. (20) De sanct. et consubst. Trinit.; Journel, 2085. (21) De Trinitate. lib. 5, c. 5, n. 6 dial. 4; Journel, 1660, (22) De differentiis, dlff. 2. '

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz