BCCCAP00000000000000000000547

164 DE DEO TRINO, th. 8, n. 298-299 Et r-e quidem vera, si relationes reales ad,esse in Deo negamus, eo ipso negare etiam debemus cum Sahellio existentiam Trinitatis, eo quod rela– tiones distinguant personas; si enim relationes sunt tantum in sola consideratione nostrae mentis, hahcremus etiam Trinitatem idealem, cui nullo modo compet-eret distinctio realis Personarum. Necesse igitur est admittere, juxta jidem catholicam, veras et reales relationes, tales videlicet quae sint independentes a consideratione nostrae mentis. 299. Probatur. a) Ex eo quod in Deo sunt processiones. Scimus, ex supra dictis, quod in Deo sunt processiones immanentes ad intra, quarum ope Filius procedit a Patre, Spiritus Sanctus a Patre et Filio. Jamvero inter procedentem et eum a quo aliquis naturaliter procedit, adesse debent reales relation,es. Ergo in Deo existunt relatio– nes reales. Prob. minar.: «Nam quando processio est ex vi vez necessitate na– turae, non origo passiva solum, qua quis se habet ut qui ab alio, sed origo activa etiam, qua q1.lis se habet ut a quo alius, aliquid naturale est, ponens secundum rem respectum ad alterum» (16). Ut igitur hanc rationem plenius intelligas, considerare debes dis– crimen quod intercedit inter processionem creaturarum a Deo Creatore, quae ponit relationem realem in solis creaturis, et processiones iinma– nentes, quibus Filius procedit a Patre, Spiritus Sanctus nb utroque, quae ponunt in Deo respectus reales inter procedentem et eum a quo pro– cedit; in processionibus enim divinis, est origo activa et passiva, quia ex necessitate naturae, non vero ex libera voluntate, processiones fiunt; quapropter per istas processiones intraneas, sive imman,entes, Personae divinae aliter sunt ac si una ab alia non procederet. Id enim non ac– cidit in processionibus divinis ad extra, quia, cum istae fiant ex mera liberalitate Dei, Deus non mutatur, r.ihilque acquirit; quapropter nulla exsurgit r-ealis relatio Creatoris ad creaturam; in his enim origo tan– tum passiva reperitur, non vero activa. Ad rem Stus Thomas: «Sicut Deus non mutatur in productione suae creaturae, ita non mutatur in productione sui Verbi; sed tarnen crea– tura non attingit ad essentiarn et naturam divinarn; unde essentia divina non communicatur creaturae. Et propter hoc relatio Dei ad creaturarn non jit propter aliquid quod sit in Deo, sed solmn secundum id quod fit ex parte creaturae. Sed Verbum producitur ut coesseniiale ipsi Deo, et ideo secundum id quod in Deo est, rejertur Deus ad suum Verbum, non solum secundum id quod ex parte Verbi est. Tune enim est relatio realis ex parte unius, et non ex parte alterius, quando relatio consequitur per id quod est in uno, et non per id quod est ex alío» ( 17). b) E distinctione reali divinarurn Personarum. Tres divina-e Personae realiter ab invicem distinguuntur. Atqui non est secundum fidem catholicam», 1, q. 28, a. 1; SUAREZ: «Inter catholico~ extra controversiam est, esse inter personas Trinitatis relationes reales» De Trinitate, lib. 5, c. 1. n. l. ' (16) BILLOT, op. cit., pag, 420. (17) De Pot., q. 8, a. 1, ad 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz