BCCCAP00000000000000000000547
DE RELATIONIBUS DIVINIS, th. 8, n. 2S6-298 16-3 ------------ haec applicatur rei inexistenti, intellectus non evadit falsus; sequitur denique quod oppositio relativa in neutro oppositorum defectum ponit, ea quod relatio, qua talis, non affirmat aliquid quod alterum non habet, sed tantum addit ad aiiquid; nunc autem ad ali quid qua tale non dicit perfectionem aut realitatem, quam, proinde, nec affirmat, nec negat; tata realitas obvenit relationi ratione alterius conceptus, nempe esse in; qui cum in Deo perfectissime id-entificetur cum divina substantia. seu essentia, quae est tribus personis communis, nulla p-erfectio op– ponatur quando Pater et Filius -et Spiritus Sanctus ínter se relative opponuntur. ... Post hanc dissertationem de relatione in genere, veniendum jam est ad r-elaticnes quas fidcs catholica ponit; si autem bene assecutus fueris ea quae supra dicta sunt, facile tibi erit omnes haereticorum pseu– do contradictione.s, in hoc mysterio inventas, plenissime solvere, ita ut mysterium ipsum maneat nobis et illis supra, non vero contra, rationem; quod pro nobis sufficere existimandum est in hoc mundo degentibus; videmus nunc in speculo et in aenigmate quae pastea, facie ad fa– ciem, intuenda speramus 297. Adversarii.-Evidens est Sabellianos, Monarchianos et Arianos debuisse in Deo negare reales dari Patrem inter et Filium et Spiri– tum Sanctum rela tiones eo sensu quo nos intelligimus. Inter adversarios catholicos citantur Praepositivus et Gregori;.s Ariminensis, qui tamen existimarunt veritatem catholicam nullatenus eo ipso debere infitiari. 398. Censura.-De fíele divina catholica. «Haec assertio non est expli– cite definita, ait Van der Meersch, sed in revelatis continetur implicite et quidem formaliter, ut ex demonstratione patebit; proinde pertinet ad fidem catholicam» ( 11). Conc. Lateranense: <,Haec sancta Trinitas, secundum commuriem essentiam individua, et secundum personales proprietates discre– ta» ( 12). Conc. Florentinum: «Tres personae sunt unus Deus et non tres dii, quia trium est una substantia, una essentia, una natura, una divini– tas... omniaque sunt unum ubi non obviat relationis oppositio» ( 13). Conc. Toletanum XI: «In relativis personarum nominibus Pater ad Filium, Filius ad Fatrem, Spiritus Sanctus ad uirosque refertur. Quae cum rezative tres personae dicantur, una tamen naturalis substantia creditur ... In relatione personarum numerus cernitur» ( 14). Qua de causa omnes omnino Theologi unanimiter existentiam in Deo relationum nobis tradunt: «Respondeo dicendum quod senten– tiam catholicam fidei sequentes, oportet dicere in divinis relationes rea– les esse» (15). ( 11) VAN DER MEERSCH, op, cit., pag. 549. (12) DENZINGER, 428. (13) DENZINGER,, 703. (14) DENZINGER, 278-280. (15) STus. THOMAs, De pat., q. 8, a. 1; BAÑEZ ait quod haec doctrina «certissima
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz