BCCCAP00000000000000000000547
162 DE DEO TRINO, th. 8, n. 296 Ex hac observatione videre €st quod nulla detur, nec dari possit, repugnantia manifesta ex eo quod dicamus adesse in Deo relationes subsistentes, qualis esset e. g. si quantitatem subsistentem, vel quali– tatem subsistentem, in divinis poneremus; quapropter dmn omnia prae– dicamenta quae de Deo a nobis praedicantur, in divinam substantiam mutantur, sola relatio conservat notam sui generis quando de Deo prae– dicatur. «Et propter hoc, ait Stus Thomas, dicuntur duo tanturn esse prae– dicarnenta in divinis (substantia et relatio), quia alia praeáicarnenta irnportant habitudinern (inhaerentiae) ad id de qua dicuntur. Nihil autern quod est in Deo potest habere habitudinem ad id in qua est vel de quo dicitur, nisi habitudinern identitalis propter surnrnam Dei sirn– plicitatem» (9). Nota tamen diligenter, quod, etsi detur relatio subsistens, oportebit nihilominus semper distinguere id quod relationi competit prout est re– latio, et id quod ipsi ccmpetit prout est relatio realis; quippe quod in lpsa semper salvus esse debet conceptus ad, in qua consistit formaliter relationis ratio, et conceptus in, qui jam convertitur cum ipsa essentia sive substantia. Ultima proprietas relationis.- Denique tandem, ultima consid-erari debet proprietas relationis in eo consistens «quod ínter omnes oppositio– nis modos, sola oppositio relativa in neutro oppositorurn defecturn per se irnportat» (10). Et revera, quaelibet oppositio habetur per affirmationem in uno et ne– gationem in altero, alicujus perf.ccticnis absolutae, alicujus realitatis positivae; jamvero talis oppositio innotescit quod una perfectio est in un:J extremo, non vero in altero; quo fit ut, vi ipsius oppositionis, habeatur quod ipsa perfectio affirmetur de uno, sicque sit sub hoc respectu ma– gis perfectum quam aliud extremum cui negatur ipsa eadem perfectio. Considera nunc oppositionem relativam: relatio, ex nota sibi propria, sive in quantum est relatio, non ponit aliquid in rebus. sed ad aliquid tantum dicit; quare oppositio relativa non fit secundum quod unum habet aliquid quod alterum non habet, sed tantum secundum ad aliquid, quod tandcm, si reale sit, reale non est ratione ipsius esse ad, sed ra– tione esse in. Semper igitur prae oculis haberi dEbet duplex ille aspectus relatio– nis: esse ad et esse in; primus est ille in qua consistit formaliter rela– tio, cujus proprium, seu ratio formalis, est ad aliud respicere; secun– dus est ille qui competit relationi, non quia est relatio, sed quia est relatio radicata in substantia; aliis verbis, quia est accidens, cujus esse est inesse. Cum igitur nota propria relationis sit esse ad, sequitur quod sit extra rationem substantiae, -et quod nihi 1 ominus de se non repugnet substan– tia-e inhaereri aut cum ipsa identificari; sequitur praeterea quod sola. relatio dividatur in n:!lationem realem et relationem rationis, quia cum (9) 1, q. 28, a. 2, ad l. (10) BILLOT, op, cit., pag, H6.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz