BCCCAP00000000000000000000547
DE RELATIONIBUS DIVINIS, th. 8, n. 296 161 ex propria ratione sui generis, non ponit aliquid in subjecto, sed tantum esse ad aliud. Quo fit quod quantitas, qualitas ... , non suscipiant divisio– nem praedíctam, eo quod, si talis divisio in mente conciperetur, in ipsius applicatione evaderet intellectus falsus, utpote ab objecto difformis. E contra in relatione nihil simile accidere potest, quia relatio, prout est ad, nihil ponit in subjecto, ideoque potest in mente concipi ut aliquid positivum et reale, quin hoc ipso intellectus falsus evadat. «In hoc differt ad aliquid, ait Stus. Thomas, ab aliis generibus, quod alia genera ex propria sui ratione habent quod aliquid sint, sicut quan– titas aliquid ponit, et similiter est de aliis. Sed ad aliquid ex propria sui generis ratione non habet quod ponat aliquid, sed ad aliquid; unde inveniuntur quaedam ad aiiquid quae nihil sunt in rerum natura, sed in ratione tanturn, quod in aliis generibus non contingit» ( 6). Attamen, quod est etiam valde notandum, etsi relatio non habeat esse aliquid ex nota ad (sic enim non dicit nisi respectum ad aliud) consequens non est quod nihil positivum sit; hoc enim accipit a nota in, a qua habet suam perfectionem positivam et realem; aliis verbis, relatio realis ex nota ad habet ut sit relatio, ex nota vero in habet ut sit realis; quare optime el. Billot: «Relatio realis non habel ut sit re alis e;:¡; eadem nota ex qua habet ut sit relatio» (7). Afia proprietas relationis.-His igitur praemissis, et, ut par est, rite intellectis, alia proprietas considerari debet ln r-elatione prae omnibus aliis praedicamentis, quaeque tanti momenti est in re praesenti ut per ipsam cognoscere valeamus quomodo relatio, qna•e est aliquid accidenta•– le, eaque sola, possit praedicari de Deo, ubi omnia sunt substantialia et essentialia. Ad cujus intelligentiam considerari oportct quod omnia praedica– menta, si rursus solam relationem excipias, ex propria ratione sui gene– ris dicunt ordinem inhaerentiae in subjecto in quo sunt, qua ordine sub– lato, perit ratio illa; praeterea hace praedicamenta accid-entaliter per– ficiunt subjectum et ab ,eo realiter distinguuntur sicut distinguí debent subjectum perfectum et accidens perfectivum; consequens tandem est quod omnia haec praedicamenta sint extra rationem sub:;tantiae, ,et quod absolute repugnent identitati cum ipsa. E contra, in definitione relationis non includitur ardo inha-erentiae ad subjectum, quia relatio, ut relatio est. dicit tantum ordinem ad aliud; quare etsi supponatur relationem inhaerere substantiae, vel esse re idem cum substantia, adhuc perfecte salvatur ratio relationis, quae est ad aliud. «Unde sequitur, ait Billot, relaiionem sic esse extra rationem subs– tantiae, ut tamen ex sese non repugnet reali identitati cum ipsa, quia quantum est ex nota a:1 aliquid non magis exigit inesse quam subsis– tere» ( 8). (6) Quodl., 9, a. 4; cfr., si vis, alia documenta Sti. Thomae, apuct REMER, on– to!ogia, n. 176, pag, 172. (7) BII,LOT, op. cit., pag, 407. ( 8) /bid., p9.g, 412. MAN. THEOL. DOGM.-12.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz