BCCCAP00000000000000000000547
160 DE DEO TRINO, th. 8, n. 296 nis realis. Oportet quippe ut duo termini, qui et ad quem, actu exis– tant; ut unus ab altero realiter distinguatur; ut denique ratio radicans respectum seseque habens tanquam relaiionis fundamentum, sit quae– dam res naturae omnino independens a consideratione mentis» ( 4). Denique tandem, si fundamentum reale, sive causa referendi unum ab alio, invenitur tam in uno quam in alio extremo, relatio praediea– mentalis est mutua; talis est e. g. paternitas et filiatio. Si vero fun– damentum invenitur realiter in uno extremo, non vero in altero, rela– tio tune dieitur non mutua; talis est relatio ereat.1rae ad Creatorem. His igitur praem1ssis, ulterius sciendum est, quod in relatione du– plex aspeetus distinguí potest secundum quod eonsideretur ut acci– dens vel ut tale accidens; aliquid enim dieit relatio prout est aeeidens, et aliud prout est tale aeeidens. Ut accidens, dieit esse in subjeeto; aeeidentis enim esse est ines– se, uti diei solet in Philosophia. Ut tale accidens, dieit esse ad alterum. Hin.e dupiex aspeetus aut dupl-ex nota relationis: esse ad, et esse in; quapropter relatio eonsic1erata secundum esse ad, in quo formali– ter eonsistit ratio relationis, dieit ordinem ad alterum, nempe ad ter– minum; eonsiderata vero secundum esse in, dieit inexistentiam sui in subjeeto, aut melius, dicit inhaerentiam in aliquo. Ne tamen eoneipias has duas notas: esse ad et esse in tanquam duo elementa componentia relationem realem, sieut essentia et esse, materia et forma eomponunt subjectum; sed potius ut duos coneeptus inadaequatos unius simplicissimae essentiae, quae tota est ad et tota in: «tametsi, ait Billot, conceptus ad, ex hoc quod dicit ad, non invol– vat conceptum in, qui solus est ratio realitatis in iis quae dicuntur ad azterum» (5). Aliis verbis, in relatione reali possumus distinguere duos conceptus inadaequatos unius ejusdemque rei: esse ad alterum, in quo consistit formaliter ratio relationis propria, et esse in, vi eujus r-elatio ex1stit in subjecto; nunc autem, conceptus ad abstrahit a quaeumque perfectione et positiva realitate, et tota ejus ratio clauditur in eo quod est ad aliud se habere; quapropter relatio non habet ab hac nota suam nialitatem. Conceptus vero in relationis est titulus, seu ratio totius realitatis quae invenitur in relatione reali. Et ex hac consideratione oritur aliquod aliud eorollarium, quod est maximi momenti, quodque perfectius adhuc intelligetur sequenti decla– ratione. Sola relatio, non vero alia praedicamenta, divitur in relationem rea– lem et rationis, atque ita porro. Si aliquis attente consideret hane primo intuitu mirabilem differentiam, statim animadvertet hoc ipsum discrimen ex eo profluere quod omnia praedicamenta ex propria ratione sui gene– ris ponant aliquid in subjecto illudque proinde modificent; sola relatio, (4) BILL0T, op, cit., pag. 410. (5) BILL0T, op. cit., pag. 409.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz