BCCCAP00000000000000000000547
158 DE DEO TRINO, th. 8, n. 296 ----------- ART. I De existentia relationum in Deo THESIS 8.ª: Sunt in Deo relationes reales. 296. Explicatio terminorum.-Unica vox quae in praesenti indi– get explicatione, et quidem accuratissima, est relatio, de qua multa sane dici solent in Philosophia. Attamen, quia ejus cognitio tam necessaria est in Tractatu de Trinitate ut sine ip.sa nihil omnino intelligi queat, plus quam necessarium nobis videtur ipsíus definitionem, divisioncm et dif– ferentiam ab aliis categoriis, quibus in creatis ens dividitur, clare ex– ponere, non certe ut inde mysterium Trinitatis dispareat, sed potius ut contradictiones, ab adversariis inventae, veluti in aera dissipentur. Dicit enim clarissimus Billot quod «ex modo qua concipitur rezatio, pendet omnis modus concipiendi hoc mysterium et solvendi argumenta in con– trarium» (1). Relatio est «ardo 1mius ad aliud», sive quidam «respectus quo una res se habet ad aliam». Sciendum enim est qnod in rebus creatis, praeter id quod conside– rari est in ipsis ut absoluturn, quo constituuntur in se, adest etiam ali– quid aliud, quo, nec perficiuntur in se, nec constituuntur in suo esse absoluto. sed potius ordínantur inter se; quod intelligi datur exemplo sat obvio patris et filii; nam pater et filius, praeter ea quibus in suo esse physico constituuntur, habent et aliud quo ad invicem ordinantur; hic igitur ordo unius ad aliud dicitur et est relatio, quae ínter novem genera accidentium non ultimum habet locum. Divisic. Nunc autem praedictus ordo aliquando constituit distinc– tam rationem a1J absoluto, et constituit speciale praedicamentum; ali– quando vero ab absoluto non distinguitur, nec praedicamentum consti– tuit; quapropter, jam ab initio, dup1ex distinguenda est relatio, trans– cendentalis videlicet et praedicamentalis, quarum notiones oportet recte statuere, ut sciamus de quanam fieri debeat sermo in praesenti. Relatio transcendentalís, est illa quae viget ínter suprema principia entis, materiam scilicet et formam, accidens et substantiam, essentiam et existentiam; uno verbo, inter pot-€ntiam et actum; forma enim, de sua formali ratione, exigit suum comprincipium ad efformandum unum quid, et ad ipsum, ordinem dicit irresistibilem, qui, etiam pereunte ter– mino, semper perdurat; sicut e. g. pereunte corpore, adhuc manet ardo nrirYJae ad t'orpus, et cessante in SSma. Eucharistia, per totalem conver– sionem, substantia panis et vini, adhuc manet ardo quantitatis rema– nenti.s ad !.9sam substantiam. At, si diligenter hunc ordinem consideres, videbis ipsum realiter non di.<itingui ah ipso esse rei relatae, sed esse ipsam essentiam illius rei (1) BILLDT, OV cit., pa,g, 403.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz