BCCCAP00000000000000000000547
DE RELATIONIBUS DIVINIS, th. 8, n. 294-295 157 concipere aliquod verbum, quod, etsi ab essentia divina realiter non dis– tinguatur, debeat tamen relationem originis dicere ad Patrem se intel– ligentem et ab eo distingui tanquam principiatum a suo principio; et similiter nobis non apparet quod voluntas divina exigat spirare Spiri– tum Sanctum, qui ab essentia divina realiter non distinguitur, et tamen debeat relationem originis dicere ad Spiratorem. Quare omnino impossibile est, ex sola ratione naturali, existentiam realero processionum in Deo probare; ratione scilicet naturali possemus demonstrare quod Deus seipsum ab aeterno intelligat atque amet; sed sine ulteriori revelatione non possemus demonstrare quod Deus, se in– telligendo, dicat Verbum a se realiter distinctum, et similiter quod Deus, se amando, spiret Spiritum Sanctum, a se etiam realiter distinctum. Aliquatenus tamen intelligimus quod in Deo non possint dari plura verba nec plures Amores, quia ipse uno simplicissimo actu intelligit, et similiter uno actu volitivo amat quidquid amat. b) Processiones istae sunt necessariae, quatenus actus intellectivus divinus, infinite perfectus, exigit quod ab ipso procedat Verbum, et si– militer actus voluntatis; haec tamen exigentia penitus nos fugit. c) Proinde hae processiones sunt aeternae, quia quidquid necessa– rio est, ab aeterno debet esse in Deo. d) Sunt immanentes, quia termini sunt suo principio consubstan– tiales; nec dantur in Deo formae accidentales, sed in ipso quidquid est, necessario Deus est. CAPUT 11 DE RELATIONIBUS DIVINIS 295. Connexio materiae.- Post considerationem duarum, q llae m Deo snnt a,d intra, processionum immammtium, ad relationes statim fit transitus; processiones enim apud nos, sive origines, innotescunt re– lationes quae necessario intercedere debent inter procedentem et eum a quo aliquis procedit, ínter principium et principiatum Consequens igitur est quod processiones Filii a Patre, et Spiritus Sancti a Patre et Filio, fundent inter ipsos reales relationes, quas cognoscere in prae– senti oportet. Et quia relationes in Deo non superveniunt personis jam constitutis, sed personae divinae per ipsas potius constituuntur et distin– gunntur, optimum est quaestioni de personis quaestionem praemittere de relationibus, ut pari modo, per faciliora ad difficiliora sereno ac reeto pecte gressum facientes, iter rectum usque in finem incedamus. Ordo dicendorum.-Agemus enim: a) de existentia relationum rea– lium; b) de earum identificatione cum essentia divina; e) de earum rea– li inter se distinctione; d) de earum numero.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz