BCCCAP00000000000000000000547

156 DE DEO TRINO, th. 7, n. 293-294 ----------------- Principium vero qua, est illud, quo mediante, suppositum agit, seu operatur, et est natura, sive essentia. Sed principium quo duplex esse potest, remotum scilicet et proximum Principium quo remotum est ipsa natura, a qua omnis actio oritur; proximum vero, est facultas, seu potentia, qua suppositum operatur. Hinc: 1. 0 ) Principium quod processionum divinarum sunt divinae personae; Pater, respectu generationis Verbi; Pater et Filius, respecta processionis Spiritus Sancti. 2. 0 ) Principium quo remotum est natura divina, mo:iificata relatiO·· nibus; quare, pro generatione Verbi, est natura divina, ut habita a Pa– tre; pro secunda processione, est natura divina, ut habita a Patre et Filio. Et in hoc conveniunt omnes Theologi. 3.º) Principium qua pro.--cimum est, juxta Durandum (2) ipsa divina natura, praeintellecta intellectui et voluntati; juxta Stum. Bonaventu– ram .(3), sunt relationes, seu proprietates personarum; juxta Stum. Tho– mam (4), et Scotum (5), et suarezium (6) et alios omnes fere theologos, est intellectus pro prima processione, et voluntas pro secunda, modifi– cati relationibus paternitatis et spirationis activae. Haec ultima sententia nobis praeferenda videtur, quia in Sacra Scrip– tura Filius vocatur VERBUM, Spiritus Sanctus vero appellatur AMOR. Jamvero Verbum procedit immediate ab intellectu, et amor a voluntate. Ergo principium quo proximum divinarum processionum est intellectus Patris, et voluntas Patris et Filii. Praeterea, natura, qua talis, non agit nec operatur, sed indiget po– tentiis ad operationem; cum in Deo non sint aliae potentiae operativae praeter intellectum et voluntatem, ídem sequitur ac prius. Quare Concilium Lateranense IV haec habet: «Illa res (essentia) non est generans, neque genita, nec procedens, sed est Pater qui generat, et Filius qui gignitur, et Spiritus Sanctus qui procedit» (7). 294. Observationes nonnullae ad doct1·iuam su!lra traditarn. a) Pro– cessiones nobis non innotescunt nisi per revelationem. Scimus ex re– velatic,ne tres adesse in Deo Personas realiter ab invicem distinctas, Patrem videlicet, Filium et Spiritum Sanctum; at, nisi revelatio ipsa aliquid amplius nos doceret, non possemus substantiam istius mysterii ulterius perscrutari; nunc autem, revelatione divina docemur Verbum procedere a Patre secundum op,erationem intellectualem, Spiritum vero Sanctum procedere a Patre et Filio secundum operationem voluntatis. Sed in hoc aliud altissimum mysterium nobis apparet; nam in Deo intellectus, intelligere, et res intellecta in esse intellecto, sunt realiter unum cum essentia divina et idem; quapropter nobis non apparet ne– cessitas istius Verbi a Patre distincti; similiter in Deo voluntas, velle. et res amata in esse amato, identificantur cum essentia Dei; quare nec necessitas apparet Spiritus sancti, a Patre et a Filio realiter distincti. Seu aliis verbis, nobis non apparet quod intellectus divinus exigat (2) In I Sent., dist. 6, q. 2, n. 10. (3) I Sent., dist. 7, a. 1, q. l. (4) I, q. 41, a. 5. (5) I Sent., dist. 7, q. unica. (6) De Trinitate. lib. 6, c. 5, n. 10. ('i') DENZINGER, 432.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz