BCCCAP00000000000000000000547

DE PROCESSIONE SPIRITUS SANCTI, th. 7, n. 290-29'3 155 § III.-DE NUMERO PROCESSIONUM IN DEO THESIS 7.ª: In Deo non sunt piures processiones quam duae. 290. Connexio materiae.-Probatum jam est: quod Filius procedat a Patre secundum operationem intellectualem; quod Spiritus Sanctus procedat a Patre -et Filio tanquam ab uno principio sccundum opera– tionem voluntatis; hinc concludimus in SSma. Trinitate duos adesse procedentes, Filium scilicet et Spiritum Sanctum, duasque etiam pro– cessiones, processionem per intellectum et processionem per voluntatem. Quaeritur igitur nunc, utrum, praeter istas processiones, detur et alia in Deo, an, e contra, nonnisi istae enumerari possint Respondemus in thesi negative. 291. Censura.-Haec doctrina est saltem theologice certa. Immo for– sitan dici possit quod sit etiam de fide catholica definita; quia de fide est in Deo non es:J-e plures quam tres personas; de fide etiam est quod processiones constituant personas; quare si aliquis poneret plures pro– cessiones quam duas, eo ipso deberet etiam multiplicare personas ... 292. Probatur thesis. a) Secundum regulam fidei tenendum est quod in Deo nonnisi duo sint procedentes. Ergo ibi tantum sunt duae processiones. Antecedens facile probatur ex Sacra Scriptura, ex Traditione... ; ubi semper fit sermo d-e Filio qui procedit et de Spiritu Sancto; nun– quam vero de aliis procedentibus loquitur. Consequens patet etiam, quia non habetur procedens nisi per quam– dam processionem, ita ut ubi unum proc-edens, ibi una processio; ubi vero duo procedentes, ibi etiam duae processiones. b) Id etiam probatur ex eo quod processio non datur in divinis nisi secundum actiones immanentes. Jamvero actiones immanentes in Deo non sunt praeter intelligere et velle. Ergo nulla alia processio potest dari in Deo praeter proc-essionem verbi et amoris. «Respondeo dicendum, ait Stus. Thoma.s, quod processiones in di– vinis accipi non possunt nisi secundum actiones, quae in agente ma– nent. Hujusmodi autem actiones, in natura intellectuali et divina non sunt nisi duae, scilicet intelligere et velle ... Relinquit ur igitur quod nillla alía processio possit esse in Deo nisi verbi et amorísi, (1). Scholion: Quodnam sit principium quod et quo divinarum processionum. 293. Notiones.-In qualibet actione, seu operatione, distinguí pos– sunt: principium quod, et principium quo. Principium quod est ipsum suppositum agens. (1) I, q. 27, a. 5.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz