BCCCAP00000000000000000000547
154 DE DEO TRINO, th. 6, n. 288-289 enim est apud nos modus communicationis naturae qui conveniat cum processione Spiritus Sancti in sua natura characteristica et distinctiva; quapropter, cum aliquid nobis esse debeat notum a qua nomem impo– natur et illud non detur in praesenti, non possumus praedictam pro– cessionem nomine proprio appellari. <:Petes. ait Billuart, quare cum Filius et Spiritus Sanctus a Patre procedant, emanaíicmi Spiritus Sancti adaptet.:,r processio potius quam Filio? Respondeo, id esse propter vocabulornm inopiam. Cum enim Deum nominare non possirnus nisi ex creaturis, et inveniatur in creaturis ali– quid subsistens procedere per modum naturae, quod dicimus generari, hinc processio Filii, quae est per modum naturae, dicta est generatio Quia vero in creatis nihil videmus subsistens procedere per modum amoris, fit ut processio Spiritus Sancti, quae est per amorem, manserit sine nomine et communi nomine processionis appelletur» (10). Pars. 3.•: Sed ex accommodatione dicta est Spiratio. 289.- Accommodatio tune habetur quando propter quamdam ana– Iogiam inter nomen et r•em, sive personam, applicatur a1iquid quod pro– prie ei non convenit. Spiratio dicit proprie actionem illam, qua aer, prius receptus in pectare, foras emittitur; per quamdam enim analo– giam qua.e interc.edit inter istam actionem et processionem Spiritus Sancti, dicimus hanc proc.essionem esse sensu accommodatitio SPI– RATIONEM. Et revera, Spiritus Sanctus procedit secundum operationem volun– tatis, ac proinde secundum operationem amoris. Jamv.ero operatio amo– ris aliquam analogiam habet cum actione illa spirandi seu foras emit– tendi halitum. Nam amor est impulsio quaedam ab intimis progrediens in amatum, non aliter ac operatio aeris spirativa. Ergo ... «Convenientia autem hujus nominis facile apparere potest, scribit Billot. Nam ... in processione Spiritus Sancti attenditur communicatio ejusdem divinae naturae sub ratione amorosae impulsionis in seipsam. Ideo tertia persona quamdam analogiam habet cum notione illa quam ex amabili cognito amans in se producit, quaeque. ab intimis progrediens, tendit in amatum in qua est amoris terminus (11). Denique haec vox SPIRATIO tempore Sti. Thomae evasit commu– nis inter theologos; deind,e in Concilio Florentino fuit semel pro semper ab Ecclesia consecrata (12). (10) De Deo Trino, diss. 2, a. 1: «Deum nominare non possumus, nis! ex crea– tur!s... Et quia in creatur!s communicatio naturae non est nis! per gent>– rat!onem, processio in dlvin!s non habet proprium et speclale nomen nis! generationls. Unde, processlo. quae non est generat!o, remansit sine spe– ciali nomine, sed potest nom!nari spiratio, quia est processio spiritu,,». (1, q. 27, a. 4, ad 3). (11) De Deo Trino, pag, 396. (12) DENZINGER, 691.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz