BCCCAP00000000000000000000547
DE PROCESSIONE SPIRITUS SANCTI, th. 6, n. 287-288 153 reproducendum in mente similitudinem perfectam rei cognitae, quae in nobis non cst nisi intentionalis, seu in esse repraesentativo, quia nos– trum intelligere non est nostra essentia sive substantia; in Deo autem, ob rationem oppositam, plane identificatur cum sua essentia, ideoque Verbum .divinum est ipsa imago perfectissima Patris, non tantum in esse intentionali, sed etiam in esse naturali. Ibi enim habetur vera et stricta generatio. «Sic ergo, concludit Billot, processio intelligtbilis, cum ad finem suae perfectionis pertingit, dicit de formali originem in similitudinem na– turae» (8). Sed de termino voluntatis id dici nequit, quia processio amoris non est in similitudinem naturae; amor enim non tendit ad res prout sunt in mente, sed prout sunt in seipsis; non format similitudinem rei amatae. non reproducit interius amatum, sed potius ponit in amante inclinatio– nem ad amatum, pondus in ipsum, et sic facit amantem a se exire. Cum igitur illa conditio, quae ad veram generationem est omnino necessaria, desideretur in praesenti, dicendum est quod processio '3pl·– ritus Sancti per modum amoris non est generatio (9). Spiritus sanctus est nihilominus Patri et Filio consubstantialis; con– substantlalitatem tamen non habet ratione originis formaliter, seu ex vi processionis, sed aliunde, ratione scilicet processionis divinae ad intra, in qua nihil accidentale procedere potest. Procedit certo similis in na– tura, sed non in similitudinem naturae. Pars. 2.a: Non habet nomen proprium. 288.- Nomen proprium est illud quod significat notam rei distinc– tivam, quod proinde illi soli rei applicari potBst quae talem notam habet. Plures conditiones requiruntur ad talis r,ominis imr, ositionem: a) Ut sit aliquid nobis notum a qua nomen impons,tur. b) Ut ratio a nomine expressa formaliter conveniat r€i nominatae. e) Ut nom€n impositum exprimat illam notam qua res nominata ab aliis rebus distinguitur. Si prima conditio desit, nomen €St arbitrarium; si secunda, meta– phoricum; si tertia; commune. Dicimus proinde quod processio Spiritus Sancti non habeat nomen proprium, eo quod una vel altera conditio non verificatur in ipsa; nullus (8) (9) De Deo Trino, pag. 393. «Processio amoris in divinis non debet die! generatio. Ad cujus evidentiam sciendum est, quod haec est differentia ínter intellectum et voluntatem, quod intellectus fit in actu per hoc, quod res intellecta est in intr-llectu secundum suam similitudinem. Voluntas autem fit in actu non per hoc, quod aliqua similltudo voliti sit in voluntate, sed ex hoc, quod voluntas habet quamdam inclinationem in rem volitam. Processio lgitur quae atten– ditur secundum rationem intellectus, est secundum rationem similitudl– nis; et in tantum potest habere rationem generationis. quia omne gene– rans generat sibi simile. Processio autem. quae attenditur secundum ra– tionem voluntatis. non consideratur secundum rationem similitudinis, sed magis secundum rationem impellentis et moventis ad aliquid. Et ideo, quod procedit in divinis per modum amoris. non procedit ut genitum vel ut filius, sed magis procedit ut spiritus. Qua nomine quaedam vitalis mot!o et impulsus designatur, prout aliquis ex amare dicitur mover! vel impelli ad aliquid faciendum». (1, q. 27, a .. 4).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz