BCCCAP00000000000000000000547

152 DE DEO TRINO, th. 6, n. 285-287 Pars. l.ª: Processio Spiritus Sancti non est generatio. 285. Censura.-Quod processio Spiritus Sancti non sit generatio, fide catholica tenendum est ex Symbolo Athanasiano: «Spiritu,s Sanc– tus a Patre et Filio ... non factus, nec creatus, nec genitus, sed proce– dens» (1). «Pater generans, Filius nascens, Spiritus Sanctus procedens» (2). «Spiritus Sanctus nec ingenitus nec genitus creditur» (3). 286. Probatur ex Sacra Scriptura.-Haec etiam doctrina facile erui– tur e Sacra Scriptura, in qua Verbum Dei dicitur unigenitus, genitus ... ; quo significatur ipsum per generationem procedere, ipsumque solum, quia haec vox Unigenitus alium filium unigenitum -excludit; non igitur alia proccssio in divinis est quae sit generatio. Ex Traditione.-Patres eamdem doctrinam tradere, niinis clarum est quam ut probatione indigeat. «Spiritus vere spiritus sanctus est, procedens quidem ex Patre, non tamen filiationis modo, neque per generationem, sed per processio– nem» (4). 287. Explicatio facti.-Difficilius tamen explicatur cur processio Spi– ritus Sancti non sit vera generatio; quam difficultatem experti sunt omnes qui in investigatione SSmae. Trinitatis incubuere. «Et quidem, ait Damascenus, generationem inter et processionem discrimen intercedere edocti sumus; caeterum quis sit hujus distinctio– nis modus, prorsus nescimus» (5J. Nec aliter Stus. Augustinus: «Quid autem inter nasci et procedere intersit, de illa excellentissima natura loquens, explicare quis potest? Non omne quod procedit nascitur, quamvis omne procedat quod nasci– tur, sicut non omne quod bipes est, hamo est; quamvis bipes sit omnis qui hamo est. Haec scio, distinguere autem illam generationem et hanc processionem nescio, non valeo, non sufficio» (6). Stus. vero Thomas, nixus definitioni generationis, optimam, uti vi– detur, ctedit rationem ad explicandum hoc mysterium (7). Generatio enim, juxta praemissa, est: Origo viventis a vivente prin– cipio conjuncto in similitudinem naturae. De essentia generationis est quod genitus ex ipso modo procedendi, seu vi ipsius operationis, acquirat similitudinem naturae. Jamvero Verbum procedit a Patre per generatio– nem intellectualem, Spiritus Sanctus procedit a Patre et a Filio secun– dun1 operatl0iie111 volui1tatis. Nunc autem, operatio intellectualis tendit vi ipsius operationis ad ( 1) DENZINGER, 39. (2) DENZINGER, 428. (3) DENZINGER, 277. (4) STUs. GREGORIUS NAZ., Or., 39, 12; Journel, 1009; nec aliter STUS. BA– SILIUS, Ep., 125, 3; Journel, 917, et STUs. ATHANASIUS, Epist. ad Serapto– nem, 1, 16; Journel, 778. (5) De ftde orth., lib. 1, c. 8; PG., 94, 824. (6) Contr. Maximin., lib. 2, c. 14; n. 1; PL., 42, 770. (7) sunt et aliae explicationes hujus quaestionis, quas vldere poterls aDUd ZUBIZARRETA, De Deo Trino, q. 14, a. 5

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz