BCCCAP00000000000000000000547

DE PROCESSIONE SPIRITUS SANCTI, th. 6, n. 282-284 151 Ex ratione theologica.-Scimus ex revelatione in Deo aliam adesse processionem immanentem ad intra praeter processionem quae est se– cundum operationem intellectus; est enim in ipso alius tertius, qui est etiam Deus, nempe Spiritus Sanctus, a VBrbo realiter distinctus. Atqui haec secunda processio non potest esse secundum operationem intellectus. Ergo debet esse secundum operationem voluntatis. Prob. minar.: Nam si haec secunda processio esset per intellectum, non distingueretur nisi materialiter a prima, quod est omnino impossi– bile, quia dictinctio materialis repugnat in Deo: primo, quia haec dis– tinctio non datur nisi in formis quae recipiuntur in subjecto, et secun– do, quia dato quod haec multiplicatio materialis esset in ente infinito, eo ipso deberet in infinitum multipli.cari, quod etiam fidei et rationi repugnat. Repugnat fidei, quia nonnisi duas processiones revelatio nos docet; repugnat rafioni, quia tune actu existeret numerus infinitus. Restat igitur ut processio Spiritus Sancti sit secundum operationem voluntatis, nam in ente spirituali alia operatio immanens dari ne– quit (41J. 283. Scholion: Ex quarumnam rerum amore procedat Spiritus Sanc– tus.- Sunt qui dicant (42), Spiritum sanctum procedere primario ex amare eorum quae formaliter et necessario reperiuntur in Deo, et se– cundario, ex amare rerum omnium tam existentium quam possibilium. Alii, e contra, dicunt Spiritum Sanctum procedere ex amare eorum omninm quae sunt formaliter et necessario in Deo, ex amarle scilicet essentiae divinae, attributorum et Personarum Patris et Filii et Spiri– tus Sarn~ti, non vero ex amare rerum sive possibilium sive existen– tium (43). § II.-DE EO QUOD ISTA PROCESSIO NON SIT GENERATIO THESIS 6.ª: Processio Spiritus Sancti non est generatio, nec habet nomen pro– prium, sed per accommodationem dicta est Spiratio. 284. Connexio materiae.-Statuta thesi praecedenti, in qua dictuin est Spiritum Sanctum procedere a Patre et a Filio tanquam ab uno principio secundum operationem voluntatís, intimius perscrutandum est utrum ille modus procedendi. sit, aut dici possit, generatio, sicut de pri– ma processione dictum fuit; praeterea, si negative, inquirendum erit quodnam sit nomen istius processionis, et dicimus quod nullum nomen proprium habeat, quatenus nomen proprium illud dicitur quod signl– ficat differentiam unius rei ab alía; denique tandem, quia aliquo modo processionem nominare necesse est, dicemus nomen ipsius esse meta– phoricum, seu accomodatitium, Spirationis. (41) Comp. Theol., c. 48; I, q. 27, a. 3; cfr. A. MALTHA, O. P., De processione Spiritus Sancti, in Ang., 12 (1935), 171-191. (42) Ita STUS. THOMAS, 1, q, 37, a. 2, ad 3; BILLUART, diss. 5, a. 8; VAN DEI!. MEERSCH, OP. cit., n. 777 sqs.; VALENTIA, in I, disp. 2, q. 8, P. 2. (43) Cfr. SALMANTICENSES, De SS. Trinitatis mysterio, disp. 15, dub. 6; cfr. LER• CHER, op. cit., _n. 363.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz