BCCCAP00000000000000000000547
150 DE DEO TRINO, th. 5, n. 280-282 telligente; sed loco similitudinis, quae obtin€tur per operationem in– tellectus al:quid intelligentis, adest in operatione voluntatis aliqua im– pulsio seu motio in rem amatam. Deniqu€ tandem observandum est quod in Deo intelligere, -et velle, et esse, sint unum et idem; quapropter sicut Verbum divinum per– fecte identificatur cum essentia Dei quoad esse absolutum, -et solummo– do distinguitur ratione oppositionis relationis Patrem inter et Filium, sic etiam Spiritus Sanctus, qui procedit ut Deus amatus a Deo s-eipsum amante, deb-et pariter identificari cum essentia divina quoad esse abso– lutum et tantummodo distingui ratione oppositionis relationis inter ip– sum qui procedit, ab aliis a quibus procedit, seu ínter eum qui est prin– cipium et illum qui est principiatum. 281. Censura.-Quocl Spiritus Sanctus procedat a Patre et a Filio ... secundum operationem voluntatis, est theologtce certmn (37), immo etiam fortasse dici possit implice revelaturn et definiturn ( 38). 282. Probatur ex Sacra Scriptura.-In sacra Scriptura nullibi con– tinetur quod Spiritus Sanctus procedat secundum operationem volun– tatis; attamen, operationes ipsius ad extra illae dicuntur quae amo– rem et sanctificationem important; sic e. g. Incarnatio Verbi Dei, jus– tificatio et sanctificatio hominum, distributio donorum et charismatum, sic denique gubernatio Eccl-esiae Dei... Jamvero aliunde scimus totam Trinitatem causam esse efficientem istarum ad extra operationum; quapropter aliqua ratio specialis adesse debet, vi cujus omnes istae operationes Spiritui Sancto, et non aliis, approprientur; appropriatio in divinis fundatur semper in similitudine ínter rem appropriatam et proprietatem personalem illius Personae divinae cui attribuitur; cum enim illae operationes supra recensitae spectent ad voluntatem et ad amorem, dicendum est quod character proprius, vel proprietas perso– nalis tertiae Personae sit amor, et quod proinde ab aliis Personis pro– cedat secundum operationem voluntatis. E.-c appellatione DONUM: In Sacra Scriptura Spiritus Sanctus ap– pellatur DONUM: «Poenitentiarn agite, et baptizetur unusquisque ves- trum ... et accipietis donum Spiritus Sancth (39). «... Dicens (Simon Magus): Date et mihi hanc potestatem ... Pecu- nia tua tecum sit in perditionern quia donum Dei existimasti pecunia possideri» ( 40). Jamvero donum est illud quod ex ·amore liberall datur, ex amare procedens. Sed amor procedit a voluntate. Ergo Spiritus Sanctas pro– cedit a Patre et Filio secundum operationem voluntatis. (37) Cfr. FlLoGRAssr, S. J., De Processione Spiritus Sancti secundum operatio– nem 1•oluntatis, in Encycl. Leonis XIII «Divinum illud munus», in Greg., 15 (1935). (38) LERCHER, op. cit., n. 351. (39) Act. Apost., 2, 38. (40) Act. Apost., 8, 20.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz