BCCCAP00000000000000000000547

DE PROCESSIONE SPIRITUS SANCTI, th. 5, n. 279-280 149 bus Spiritus Sanctus insignitur, ad voluntatem spectant; voluntas vero apud nos minus nota sit quam intellectus. «De Spiritu Sancto autem, nondum tam copiase ac dil'lgenter dispu– tatum est a doctis et magnis divinarum Scripturarum tractatoribus, ut intelligi f acile possit et ejus proprillm, qua proprio fit ut eum neque Filium neque Patrem dicere possimus, sed tantum Spiritwn Sanctwn; nisi quod eum donmn Dei esse praedicant, ut Deum credamus non seip– sum inferius donum dare» (35). Necess-e igitur habemus operationem nostram volitivam perscrutari, ut inde aliquam, etsi imperfectissimam, imaginem hujus processionis acquiramus; at, quando has aliasque hujus generis psychologicas dis– quisitiones legis, ne existimes psychologiam a nobis investigare ratione sui et propter se, et quasi super ipsam, tamquam super fundamentum, superstrueretur totum dogma Trinitatis, absit!; nam in tantmn a no– bis perscrutatur, in quantum analogiam quamdam nobis pra-eb-et vi cu– jus per viam r-emotionis et excellentiae devenire possimus in aliqualem hujus mysterii cognitionem. 280. Explicatio terminornm. - Secundum operationem voluntatis. Sciendum enim est quod sicut in operation-e intellectus aliquid proce– dit ut operalio, et aliud ut terminus istius operationis, scilicet ut opera– tum, sic pariter in operatione voluntatis aliquid procedit ut operatio et aliud quod se hab-et per modum operati; remota semel pro semper ab hoc tractatu processione operationis ( eo quod imperfectionem et po– tentialitatem involvat in suo conceptu formali), dicendum est de eo quod in voluntate habetur ut operatum. De quo haec habet Stus. Thomas: «Sicut ex hoc quod aliquis rem aliquam intelligit, provenit quaedam intellectualis conceptio rei intel– lectae in intelligente, quae dicitur verbum, ita ex hoc quod aliquis rern aliquam amat, provenit quaedam impressio, ut ita loquar, rei amatae in affectu amantis, secundum quam amatum dicitur esse in amante sicut et intellectum in intelligente» (36). Sed nunc considerari oportet formalis ratio, formalisque differentia, quae intercedit inter operatum intellectus et operatum voluntatis, id est, inter fieri ut intellectum in intelligente, et fieri ut amatum in amante. Et formalis differentia ex eo provenit quod intelligere terminatur objective ad res prout jactas cum intelligente unum; quapropter ne– cesse est ut res intellecta sit in intellectu secundum aliqu{lm sui simi– litudinem intelligibilem; sic e. g. si ego meipsum intelligo, sum in in– tellectu repraesentatus per aliquam meipsius similitudinem. E regione autem opponitur operatio amativa, quia amor non ten– dit objective ad res prout sunt in intellectu repraesentatae, sed potius ad res prout sunt in se; hinc dici solet quod amor exstasim facit, id est, facit amantem egredi a se. Res igitur amata non est in mente, sicut res intellecta est in in- (35) De ficie et symbolo, 9, 19; Journel, 1561. (36) 1, q. 27, a. 1, et in 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz